Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
de quo praeclare Moyses in Exodi cantico ait: i nducens plantato eos in montem hereditatis tuae, in praeparatum habitaculum tuum, petens ut induceret dominus populum suum in illa praecelsae uirtutis sapientiaeque plantaria ibique plantaretur in opera sua et institueretur praeceptorum caelestium disciplinis atque in eo praepararet sibi suae sanctificationis habitaculum, quod utique non heieditario iure nec nostrorum contemplatione meritorum, sed pro sua gratia dominus conferre dignatur. quomodo enim, ubi remanere non potuimus, eo redire possemus nisi priuilegio fulti redemptionis aeternae ?