Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. obprobrium quoque prodesse Dauid ipse testatus est dicens ad Abessam: sine mal e die at mihi Iemineus, quoniam dixit illi dominus, ut uideat humilitatem meam et retribuat mihi dominus bona pro maledicto hoc. et re uera uidit obprobrium eius dominus, quod flens ibat et excalciatus operto capite, et amouit eius obprobrium. liquet igitur quia, cum datus in obprobrium fugerit et humiliatus sit et nudis pedibus domino [*]( 1 Ps. 38, 9 6 cf. Hebr. 11, 26 8 ♦Ps. 38, 9 11 cf. Rom. 10, 10 14 *Ps. 38, 10 20 * ( Cor. 5, 5 23 *II Reg. 16,11-12 27 cf. II Reg. 15,30 ) [*]( 2 elegit AmlBml 4 igitur] add. ei quae B ci* ♦ * C 6 et om. F 7 regalibus thesauris fl 10 peccata et opprobria fJ ne fl 11 et obprobriis eru- bescat BCfJ ait Aeml 13 hiis E iis a sequuntur v 14. 16 obmntui Cfiav 14 non om. P 15 tu] in Bab, om. (i 23 abesam A 24 gemineus BCfJ Ieminaeus av 25 retribuet ft 27 excatceatus v 29 obprobrium] add. Dauid BCftav fugit ft et (post sit) om. fJ )
ergo obprobnum prodest. sed quid est quod add?dit: quoniam tu fecisti me? nonne ideo ommutuisse se dicit et non aperuisse os suum, quia agnouit domini uoluntatem, et propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret domino per obprobrium pro peccato?
Unde et adiunxit: amou e a me plagas meas. quomodo hoc sibi congruit? in superiore psalmo flagellis se optulit, hic flagella a se postulat amoueri, nisi quia soluit iam de manu domini duplicia peccata sua erubescendo, obprobria sustinendo. conpunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella. uideamus tamen ne ideo dixerit ante deum esse substantiam animae suae, quia non inpugnaret aduersarius eam, nisi potestatem accepisset a domino; quod enim fecit dominus, et tuetur.