Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendat, ne quis noceat ei. non discedit angelus nisi iussus a domino, ut suus athleta decertet. ergo quasi substantia domini praesumit ueniam sibi iniquitatum suarum a conditore suo posse concedi et ideo rogat, quia nouit auctorem suum misericordem.
deinde, quia datus sit in obprobrium, non resistit,. sed patitur aduersum se assistere peccatorem et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut uirtus succedat, culpa ponatur. postremo, quia factus a domino est, citius sibi posse donari. peccatum confidenter aestimat, qui fortitudinem manus domini potuerit sustinere.
Et hoc utique bonae substantiae est, etsi fortitudine manus [*]( 5 Ps. 38, 10 9 *Ps. 38, 11 10 cf. Ps. 37, 18 11 cf. Esai. 40, 2 14 cf. Ps. (8, 8 17 cf. Ps. 33,8 22 cf. Ps. 38, 2—3 28 cf. Ps. 38,12 ) [*](1 iacientes BCml 2 rcstitutus aav 3 et obprobi ium — prosit om. fJ magis] malnit fJ 4 refellere ftav 5 quid] quod Bml 6 obmutuisse CfJav se om. B 7 et om. v 9 meas (me s. ras.) A tuas Cftav 10 congruitJ add. quod a obtnlit BCfJall 11 ammoueri DF iam soluit DF 13 sui] sunt a alt. sunt exp. C 17 praetendit av 21 actorem F 24 ferociam (ia 25 quia om. F 26 existimat Bfiav 28 etsi] add. a v fortitudinem Bmlft )