Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
Obprobrium, inquit, insipienti dedisti me. quis est insipiens nisi qui peccatum facit et eligit mala pro bonis ? ergo, qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis quam eius minister.
cum peccamus igitur, in obprobrium tradimur aduersario, ut ille nos quasi inimicus in die iudicii accuset et prodat. suscipiamus ergo obprobrium crucis Christi, quod suscepit Moyses et Aegypti thesauris regalibus praetulit et ideo non est insipienti in - obprobrium traditus. alii habent codices: obprobrium insipienti ne tradas me. sed magis Dauid eam consuetudinem habet, ut sua magis obprobria et peccata fateatur nec de peccatis suis erubescat -et obprobriis, qui scit in confessione esse ueniam et in peccati sui condemnatione iustitiam.
Denique ex his quae secuntur manifestatur hic sensus, quia subiecit: ommutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me, hoc est: \'dedisti me tu obprobrium insipienti; ideo ommutui et non aperui os meum, ne peccata maiora contraherem. agnoui uoluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem et postea saluus fierem ueniam postulando\'. prodest ergo interdum et obprobrium, siquidem etiam ipse prodest carnis interitus, ut testificatur apostolus dicens: tradidi eum in interitum