Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
confiteris peccatum tuum et medicum profiteris alienum: etsi [*]( 4 cf. Susanna (Dan. 13) 35 sqq. 14 *IIReg. 16, 11-12 25 Luc. 4, 23 ) [*]( 1 audiret BC 2 adiuncxit C antea F 3 exum (eu in ras.) B, om, A antea /3 5 quibus; cum B (in ras.) Cav uocem] add. non Cm2 6 accusabantur Bml alt. et om. v 12 adiuuet BC 13 alt. eius] ut eius BCml, om. fJav iniuriam] add. rex BCml regis (tav 14 ulcissi C dicit BCDF 16 retribuet BCml 17 maledictio Bml 18 remittat peccatum tuum {ł 19 tuus] tu uis(tn ras.)B tuus(us in ras.)C tuiv . esse om.{J debeas] delicti B et ow. B{i coacerbare scripsi coaceruare codd. av 23debeat {J curabilis$ et in mj. a 27 medicum] add. te fJav profiteris] add. in a confiteris in fł )
Dauid tacendo uicit aduersarios suos et, quia sicut mutus factus est, uocem recepit, quia conuersus ad dominum loquebatur dicens: quoniam in te, domine, speraui; tu e xaudies me, domine deus meus. quia dixi: ne aliquando exultent in me inimici mei. uide singula. tacebat Dauid, loquebantur inimici, prouocabant ut aliquid et ipse loqueretur.
dicebant: audiamus uocem tuam, intra se ille tacitus loquebatur. quid opus est ut ista audiant quibus prodesse non possunt ? in te, domine, speraui, tibi soli loquor, tu audi qui exaudire potes. a te semper poposci, ne aliquando exultent in me inimici mei, quia, etsi peccaui, tu peccatum dimittis, etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exultare possint qui peccatis laetantur alienis\'.