Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Christus indulsit et gratiam adiunxit quam ante non habuit, ut prophetaret eum cuius mandatis ante non credidit. quid de domino omnium uirtutum loquor , cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, quibus se ad periculum mortis cognouit addictam, uocem emiserit ? accusabatur et tacebat, ducebatur ad mortem et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. intra se tamen loquebatur deo, qui eam magis audiuit tacentem, quae si uoluisset loqui forsitan non esset audita.

Et tu ergo, qui proposuisti satisfacere pro debetis domino ieo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere qui potest peccata diluere. adiuuat te qui putauerit arguendum. denique cum malediceretur Dauid et eius dux Abessa eius iniuriam uellet ulcisci, dixit ad eum Dauid: dimitte illum, ut maledicat, quoniam dixit illi dominus, utuideatis humilitatem meam et retribuatmihidominus bona pro maledicto hoc. uides igitur, quod a conuiciantibus adiuueris, ut dominus audiat te et peccatum tuum remittat.

nam cum ipse accusator tuus esse debeas et coacerbare flagitia teque ipsum offerre supplicio, quomodo negare obiecta desideras? paenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. quomodo irasceris aliis tuae ipse reus conscientiae ? quomodo commoueris, cum debeas esse miserabilis? qui arguitur et, quod est amplius, a semet ipso, curare debet sua uulnera, non alterum uulnerare. nemo alium uulnerando se sanat. medice, cura te ipsum. si medicus, quanto magis reus prius curare se debet!