Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo addidit propheta: iuuenis fui et senui. sic Latini; aliqui autem iuxta Graecos habent: iuuenis fui; etenim senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaer ens panem. simpliciter qui uult intellegere, patet sensus, quod uitae suae tempore Dauid non uiderit iustum derelictum. sed hoc et breuis temporis est et incredibile; siquidem multos uidemus in saeculo iustos ab hominibus derelinqui, quando eos aliqui potentium persecuntur, et nullus ad eos audet accedere, cum se [*]( 2 cf. Gen. 25, 22-26. 27, 36. Os. 12,3 5 cf. Hier. 1,5 6 cf. Luc. 1, 41 15 Ioh. 1, 23. cf. Esai. 40, 3 17 *Esai. 40, 3 22 . 23 *Ps. 36, 25 ) [*]( 4 sermonis Bml 5 ieremias Bfi iheremias C 6 ioannes BE(av) 7 exsiliens Ev 9 ad coronam est A 12 terras fJ 15 ysaias CD 19 istos fJav adhletas B adlethas C 21 relinquet BC 22 alt. et] add. enim Bml 23 aliqui autem sic latini B tr. 29 omnibus Bml 30 persequuntur av )

115
in timore aut iniuria uiderit constitutos.