Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
unde lob dicit: fratres mei discesserunt, agnouerunt extraneos magis quam me; amici mei inmisericordes facti sunt et qui me nouerant obliti sunt nomen meum. Dauid quoque non solum destitutum, sed etiam inpugnatum se ab amicis et proximis clamat: amici, inquit, mei et proximi mei aduersum me appropinquauerunt. ergo si in hoc saeculo repperiuntur iusti derelicti, quomodo sibi contraria dixit Dauid, nisi intellegas quod iustus, etsi in saeculo derelinquitur, a domino tamen non derelinquitur?