Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid multa? terram mouit, caelum impleuit. ideoque uocis nomen accepit, quia uerbum dei uox sacrata praecessit, quemadmodum ipse nos docuit dicens: ego uox clamantis in deserto. dixit hoc Esaias propheta, de se dictum iste firmauit. audiuimus quid dixit praeco: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. haec est uox singularis et sola tam sonora, ut ab omnibus audiretur, tam dulcis, ut uniuersorum corda mulceret. iustos ergo athletas suos dominus confirmauit, ut uincerent ;.numquam enim suos deserit et relinquit.