De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
sapientiae uestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit, hoc est: indumentum fidei constat ex praedicatione caelestium et dominicae sanguine passionis: bysso aetheria figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum caeleste confertur. denique uestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum et infra duos uersus ait: inprudentes autem [*]( C ) superuenientes damnum pendent. aufer uestimentum tuum. aufer igitur, ne damnum excipias inprudentiae, ne exutum te proprio uestimento nequissimus ille communis faenerator agnoscens confusionem tui detegere conetur opprobrii et persuadeat tibi, ut te foliis tegas et nudum te esse conspiciens in dei uerearis uenire conspectum.
Redde inquit proximo in tempore, coangusta [*]( D ) uerbum et fideliter age cum illo, et in omni tempore inuenies quod tibi necessarium sit. non amat multis innocentia se defendere. Susanna uocis adsertione non eguit: uerbum coangustauit ad dominum et statim adipisci meruit castitatis propriae testimonium. plurima presbyteri loquebantur, qui laborabant uerborum fuco obducere ueritatem, sed non filia Iuda. tacuit aput homines, locuta est deo. erubescenda erat in plebe ipsa defensio muliebris et,- dum pudor [*]( 2 Prouerb. 29, 40 (31, 22) 8 Prouerb. 27, 11 9 Prouerb. 27, 12 14 Geu. 3, 7 16 Sir. 29, 2 sq. 19 Sus. 35 (Dan. 13, 42 sq.) ) [*](7. \'i. 1 iniuriosius PC iuriosius B iuriosus T 3 fecit sibi V 4 passionis sanguine P\', passionis om. C 5 bjsso (y 8. j) V aetheria V aetherie P etheria D etherie PC aethereae B aethera (a alt. ex ie m3) T; fort. efflgurantur seribendum misterium PVT sagri P, om. RT 7 indicat PDPO 8 laetaijtur (e s. a alt.) V 9 autem om. BT 10 penditur DP\' aufers PDP\'; fort. auferas 11 et ne D (in rtw. maio spatii) P4 18 opproprii P opprobii C obprobii cet. 14 et pr.] te V tegfas V 16 proximo tuo P\' 17 fidiliter P 18 sit] cst B 19 se innocentia B 21 presuiteri P 22 fugo P suco B 28 erubiscenda P 24 plene P\' )