De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

hoc uestitu [*]( E ) filii Noe pudenda patris operuerunt accipientes super umeros uestimentum et retrorsum pergentes, ne uiderent uirilia [*]( 4 Act. 2, 6 8 Eom. 13, 14 11 I Cor. 1, 23 12 Rom. 1, 16 13 Galat. 6, 14 16 Luc. 7, 47 17 Rom. 6, 4 18 Coloss. 3, 9 et 10 21 Gen. 9, 23 ) [*]( 1 uelut VBT pendet... non in ras. m3 T 2 propria potestate BT 3 plerique P pleraque V (i a. a m2) cet. diuersa om. BT 4 sorti tollis ea PDP1 sortito illi seu V 5 tribuesse P 6 sibi om. DP\' 9 in om. VBT 12 stulticia P (a ex Ii) TC stultitia est h stultitiam cet. erubiscunt P erubescant DP\', recte puto erubiscendam potant V 13 gloriari absit V crucem PV 14 dni nri ihu P1 15 regnum om. V 16 plus quis D plus quis P\', quis om. C 18 ho- \'1.I. minem ueterem V 19 eius PVC suis DP\' suis et BT est remissio VBC remissio est T 20 igitur P\' hoc ęşţ V 21 umeros P humeros V (h s. t4. m2) cet. 22 uiderint P uiderentur C ) [*]( 36* )

564
patris, hoc est corporea, quae habent pudorem quendam generationis humanae. et ideo qui uidere uoluit angustioris animi dignam mercedem recepit, ut seruos fieret — omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati —, unde ille in terrenis remansit. hoc pauperi nemo tollat uestimentum aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum, cum ante restituat, ne [*]( F ) peccatum pauperis faeneratori possit adscribi et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato.

hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc uestimento in his mundi tenebris induatur. hoc pignus illius dominicae sortis est, non illius contrariae. legimus enim duas sortes in Leuitico, de quibus dictum est: unam domino facies, alteram transmissori. transmissor sortem suam ad faeneratores transmisit, serui domini in sorte sunt Christi. in hac sorte constitutus Aaron contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus mortem a defunctis serpere in [*]( 617 A ) sortem uiuorum sui corporis non permisit obiectu. huius sortis bonum pignus est uerbi amictus. hanc uobis tunicam nemo auferat, debitores, hanc tunicam nulli oppigneretis, si uultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis et uos reparare possitis. hoc est uestimentum. quod etiamsi oppigneraueris, recipiendum san-_ ctus Solomon in Prouerbiis suadet dicens: aufer [*]( B ) [*]( 4 Eom. 6, 20 11 Leuit. 16, 8 15 Num. 16, 48 20 Psahn. LXVn 14 24 Prouerb. 27, 13 ) [*]( 1 pudorem om. B regenerationis B 3 mercidem recipit P 4 seruos P seruus cet. terrenus (om. in) DP\' 6 dispoliatum D ante] antequam BT autem DP\' 7 adscriui (d 8. u.) P asscribi D (e pr. s. u.) PT 9 tenebris mundi BT 10 reddatur B 11 contrariae om. BT 12 altera P 15 aron P 17 uiuorum om. DP\' obiectio DP1 18 tunicam uobis BT nobis DP\' 19 debitorum BT oppignoretis C oppigneratis V 20 numquam] numquam aliquam V nullam B turpidudinem P (dor)miatis... 565, 2 indumentis in ras. m3 T inter medios cleros BT 21 Aaron] cleron V 21 ut om. V 23 obpignoraueris V oppignaueris DP 0 24 solomon P salomon cet. dicens suadet V praecipit dicens D (suadet 8. dicens) P\' )

565
uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus.