De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma; uerbum enim consummans et breuians faciet dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata tibi summa conueniat. deducito quod expensis diuersis est [*]( F ) erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret.

Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit [*]( 618 AB ) rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. quam indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et debitum sustinere. ante cogita unde dissoluas et sic mutuum sume. (fructus) inquit \'agrorum capio.\' sed qui non abundant usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed possessionem meam uendo. et unde fructus, quibus utaris ad [*]( C ) sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: numerando coaceruatur et crescit.