De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nonne tibi uidetur illum pauperem significare, qui cum una tunica iubetur pergere, alteram non requirere, missus a Christo ad euangelium praedicandum? ipse enim est pauper spiritu, qui dormire possit; nam satiato diuitiis, non est qui sinat eum dormire. dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem diues dormire non potest, quia a diuitiis et [*]( 616 A ) uoluptatibus suffocatur. dormit Christi quietem dicentis: ego dormiui et quieui et surrexi. haec est tunica illa desuper texta, qua erat Christus indutus, quam scindere non potuerunt illi milites, quos agnoscis. nullus enim eorum uestimentum Christi scindit, sed diuidit,. sicut scriptum est: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miserunt sortem. diuiserunt sibi euangelistae uestimenta eius et super uestem eius, hoc est super praedicationem euangelii, qua uestitur hodieque dominus Iesus, [*]( B ) miserunt sortem, illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum numero duodecimus excluso nomine proditoris adiungeretur. bene autem de euangelistis dictum [*]( 8 Matth. 10, 10 13 Psalm. HI 6 15 Ioh. 19, 23 et 24 18 Psalm. XXI 19 22 Act. 1, 25 sq. ) [*]( 1 etenim] enim DP\'C nudant (m2 ex nudum) V 2 moneret (n in rru. m3) T 5 quit P quo V qua cet., fort. recte 8 tunica («nica, tu s. ras., u eras. D) una DP\' missus V remissius B remissus cet. emissus a 9 ad del. m2 T, om. B praedicare BT est enim P 10 posset P 11 dormet P 12 a om. C 13 dicentes P 14 est enim C 15 supertexta R T erat indutus ips D indutus erat xps P 16 miletis P 18 diuiserunt... sortem om. V sibi ueatimenta mea B 21 euangelii (i alt. ex tl) B qua (a ex ae) B qua (a in ras.) T uestitus (r s. s alt.) V 23 mathiam libri numero om. V, nomero P 24 proditores P )

563
est quia miserunt sortem; sors enim ueluti diuino pendet examine. et ideo quia non potestate propria sunt locuti neque omnes eadem omnia, sed plerique diuersa dixerunt, quae alius non dixerat, sancti spiritus gratiam uelut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de [*]( C ) operibus domini Iesu, ut eius sibi describenda pro eius nutu gesta diuiderent.

est et illa tunica, quam demonstrat apostolus dicens: induite dominum Iesum. haec est tunica, quae inhonesta operit nostra et in his honestatem abundantiorem circumdat in Christo. induimus uiscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Iudaeis scandalum, Graecis stultitia. illi erubescunt qui eam erubescendam [*]( D ) putant, nobis autem absit gloriari nisi in cruce domini Iesu. haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccauerit eo plus diligit. consepeliamur igitur domino Iesu, ut participes resurrectionis eius esse mereamur, expoliemus ueterem hominem cum actibus eius, induamus nouum, in quo remissio peccatorum. Bonus ergo amictus atque uestitus uerbum dei.