De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Ac ne pari recrudescant modo et dicant etiam ad [*]( C ) faenerandum se incitari legis oraculo, quia scriptum est: faenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis, tempus est plenius et expressius disputare et docere quid faenerandum et quibus legis statuta praescribant; praecedit [*]( D ) enim faenoris causa pignoris causam. mutuabitur inquit peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit. audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari. et infra: iuuenis fui et senui, [*]( 2 Deut. 24, 19 (17) 5 Ezecb. 18, 7-13 9 lob 31. 35-37 12 Luc. 6, 35 16 Deut. 28. 12 20 Psalm. XXXVI 21 23 Psalm. XXXVI 25 ) [*]( 1 animam addidi (\'}o:ÔJ LXX) pignerat BDP pegnorat (i s. e) V ./. \',. 3 pignera BDP\' sunt P\' 4 pauperes P auperiorem lapidem V 5 pignerari V lJP pignerara (i 8. ę) B per postea (ldd. B iezechihel B iezechiel T hiezechielem DP\' 6 esse om. B iniustum reddidit B 8 cum om. Y 10 coram BT 12 a quibus (om. his) B mutum T dederemus P 13 esse om. B accipiat B 14 potant P 15 parere erubescant DP\' recrudescunt (a 8. u alt. m2) V 18 tempus enim (om. est) DP\' 19 praescribunt YD praecidit P 20 causam C pigneris BDF causa PBTC 21 soluit P 22 tribuet BDP\'T comodat C )

554
et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat. unde huic iusto quod tota die faeneret? ergo diues iustus est et quanto ditior unusquisque fuerit tanto iustior? qui plus habuerit unde faeneret ipse erit iustior? sed difficile[*]( E ) diues intrat in regnum caelorum.

quid ergo faeneret dic mihi, sancte Dauid! contra me protuli testimonium, nisi mihi subuenis. Petrus dicebat: argentum et aurum non habeo: numquid non erat iustus? tu mihi ergo expone quid faeneret. dixisti enim: beatus uir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio. inueni quid faenerat iustus. Petrus quoque me doceat et ipse quid faeneret, qui dixit inopi adtendenti ad se et ad Iohannem: argentum et aurum non habeo. nihil ergo dabis [*]( F ) pauperi, apostole? das tamen et plus das quam alii, das inopi quod alii donare non possunt, das inopi post quod egere non possit, das inopi quod etiam diuites accipere concupiscunt, das inopi quod hi qui istud argentum et aurum habent conferre non nouerint, quia auaritia eos inpedit, das inopi, qui eum diuitibus facias ditiorem. incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. dicito. rogo, quid des. noli me [*]( 612 A ) diu suspensum reddere; cupio petere si cito soluas. sed soluisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem [*]( 5 Matth. 19, 23 8 Act. 3, 6 10 Psalm. CXI 5 ) [*]( 3 foenerat B fenerat DP\' 5 habuerit Ofta. DP\' unde] ut B inde T fenerat DP\' sed ... caelorum om. BT 7 protulit V 8 aurum et argentum DP\' 10 feneret, deinde add. iustus. itaque dum te lego, de te requiro, exponis mihi quid feneret V uir om. DP\' 11 disponet (et in ras.) C disponit V, recte puto 12 feneret V feneret P4 doceat me DP\' doceat (a 8. u.) Pml Vm2 docet T 13 dicit B 14 nihil] non B 16 dare BDP\' post quod... inpedit das inopi (u. 19) om. C quo (om. post) DP\' 18 hii DP\' illud B habent om. B 19 nouerint P nouernnt cet. qui P quo VBT quod cet. 20 eos P ei in C concupisco (8 8. u.) V 21 hoc om. C dicito V dic cito P (ex decito) cet. noli V nolo cet. 22 solues DP\' 23 cito soluisti B dispexisti P )

555
pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non uacuus ad templum ascendisti dicens: argentum et aurum non habeo. non illi soli plenis manibus ascendunt qui aurum et argentum habent: ascendit et pauper non uacuus, ascendit et ille non uacuus, quia aurum et argentum non habuit. audiamus quid det iste pauper. sed quod habeo inquit do tibi. [*]( B ) in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. o optanda paupertas, o ditior inopia! claudicabat cui diuites dabant: unus pauper dedit, et statim qui claudus erat sanus est factus.