De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Habet ergo iustus quod faeneret, habet et argentum quod faeneret: sermones suos faenerat. hoc est iusti argentum; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. hoc faenerat qui legem accipit, qui legem meditatur, qui legem [*]( C ) exercet: hoc faenerauit Petrus, hoc faenerauit Paulus. quibus dicitur, ut ad uiros nationum pergerent, Petro ad Cornelium centurionem, cui dicitur: surge et uade nihil dubitans, quoniam ego misi illos. et surrexit et iuit. et infra dixit: numquid aquam uetare possumus, ne baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt? iussitque eos baptizari, hoc est: faenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas, tu autem non mutuaberis; mutuatur enim [*]( 6 Act. 3, 6 13 Psalm. XI 7 18 Act. 10, 20 20 Act. .10, 47 et 48 ) [*]( 1 eum] enim T uacuus om. V 2 ascindisti P 3 soli om. BT 5 qui BT quod C habuit PC habet cet. 7 nazarei P nazareni cet. 9 dedit (di in ras.) Px debet D clausus P factus est sanus B sanus factus est PO 11 quod] quo PBT fenerat DP\' habet... faeneret om. C quodj quo BT 12 fenerat DP\' 14 septuplo P V septuplum cet. 15 accepit DP\' 16 exercit P 17 petrus DP .18 et 8. u. V, om. BT 19 ibit P 20 nunquid aqua? uetare pos»#»» ut baptizentur (om. hi) B hii VDP\'O 21 acciperunt P bapti.... hoc est B 22 gentibuB om. BT post dimittas add. foenerabis B 23 mutuauerie P mutuaberis (u alt. 8. u. m2) V mutuabitur enim (enim 8. u.) V mutuabitur P\' )

556
peccator et non soluet peccata sua, quia peccator est. Paulo [*]( D ) dicitur: faenerabis gentibus, qui missus ad gentes est, Iohanni dicitur: faenerabis gentibus, Iacobo dicitur ..... quibus dictum est: ite baptizate gentes.

dicitur populo patrum: si custodieris mandata, benedictus eris et faenerabis gentibus uerbum. denique non de pecunia dici significant sequentia: princeps eris gentibus multis: tibi autem nemo dominabitur. constituat te dominus deus tuus in caput [*]( E ) et non in caudam, et eris tunc supra et non subter, si exaudieritis uocem domini dei uestri. et sequitur: si autem non audieritis, maledictus tu in ciuitate et maledictus tu in agro. et infra: maledicta progenies uentris tui. non pecunia utique benedictum facit, sed cognitio dei, praedicatio uerbi, si gratiam domini faeneremus, si indigentibus eloquia domini conferamus, si obseruemus mandata caelestia. et contra maledictum non facit, si desit pecunia quae faeneretur; sed si desit studium, si desit obseruatio [*]( F ) caelestium statutorum, maledictus eris.