De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Reddite ergo pignora, quae tenetis, quoniam fideiussorem [*]( F) idoneum repperistis. sed obmurmurant adhuc dicentes quia licet tenere pignora et se lege defendunt. aiunt enim: scriptum in Deuteronomio: si debitum fuerit tibi a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignorare pignus, sed foris stabis, et homo aput quem est debitum tuum proferet tibi foris pignus. si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia coram domino deo tuo. et alibi, inquiunt, scriptum est: non pignorabis molam neque lapidem superiorem [*]( 611A ) [*]( 10 Prouerb. 22,9 15 Deut. 24, 12-15 (10—13) 24 Dent. 24, 8 (6) ) [*]( 1 ut in illius P et illi C ut illiua cet. 2 quaeqyie V 4 pauperem (u 8. e alt.) D 5 costodiae sollicidudo P 6 acciperit P accapit B 7 seruabitur (bi s. u.) V usurarum (SU 8, u.) V 8 merces (es ex is) P 10 desideratur VC deaiderantur cet. usura ea quoque Y tisure a quoque PDP et ml T neurg hic (h- T) quoque B et vt3 T usu a quo C his P 11 pauperi B pascetur VBT 12 pignera B et (e ex 0) D fedeiussorem P 13 reperistis P obmormorant P adhuc alhuc P 14 licit P pignera BD scriptum est D acriptum est enim P1 15 fuerit debitum tibi DP\' 16 domQ ex domo B 17 pignorapjre V pignerare BDP\' 18 deuitum P 19 pauper ille homo C 20 pignere BD 24 pignorauis P pignerabis BDP\' )

553
molae, quoniam <animam> hic pignorat. et alibi: non accipies pignus uestimenti uiduae. unde argumentantur quia specialia pignora sint interdicta - non omnia -, id est pauperis et uiduae, molam quoque et lapidem superiorem- rem molae prohibitum pignorari.

sed cum per Ezechiel prophetam ipse dominus dicat iustum esse qui pignus reddidit, iniustum qui tenuit, utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum. cum dicat [*]( B ) Iob: conscriptionem quam habui aduersus aliquem iuramento conceptam, inponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi nihil accipiens a debitore. cum dominus nihil ab his quibus mutuum dederimus sperandum esse praecipiat, quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum legem putant esse retinendum?