De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Sed faeneratorum uos delectat et usurarum uocabulum. id quoque non inuideo. docebo quomodo boni faeneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. dicit Solomon: faenerat domino qui miseretur pauperi, secundum datum autem eius retribuet ei. ecce bonum faenus de malo factum est, ecce inreprehensibilis faenerator, ecce usura [*]( B ) laudabilis. nolite ergo iam me inuidentem uestris commodis aestimare. putatis quod hominem uobis subtraham debitorem? deum prouideo, Christum subrogo, illum demonstro qui uos fraudare non possit. faenerate ergo domino pecuniam uestram in manu pauperis. ille adstringitur et tenetur, ille scribit quidquid egenus acceperit — euangelium eius cautio —, ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem. quid dubitatis dare? si quis uobis diues huius saeculi offertur, [*]( C ) qui fide promittit sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam. pauper est nobis dominus caeli et conditor mundi huius, et adhuc deliberatis, quem ditiorem quaeritis fideiussorem.

sed allegatis quia pauper est factus, cum diues esset. uidistis ergo quia fides eius diues est, fides eius idonea est. pauper est factus, cum pro nobis solueret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim diuites fecit, quos pauperes putabatis. dicit enim apostolus: pauper factus [*]( D ) [*]( 4 Prouerb. 19, 17 Bas. 277 CD (112 E) 22 II Cor. 8, 9 ) [*]( 1 usuram P usura et C 3 possetis PD bonas (s s. u.) quaeratis (a alt. ex i) P salomon libri 4 miseretur (re 8. u.) pauperis V 5 autem om. V 6 inreprahinsiuilis B inrephensilis B 7 mea PT et (a in ras.) BmeVC, om. DP\' inuidentem a D, inuidentem me (me a. n.) P\' 8 nobis P 9 dum DP\' 10 dum P pecuniam uestram dno (d5 T) BT 11 adstringitur (n 8. u.) V 12 acciperit P 18 pro om. B 15 promittit V (a 8. i alt.) T (-at m3) nomeratis P 16 pauperem uobis P 17 post huius add. offertur V deliberatis (de 8. u.) P quaeritis B et (a 8. i pr.) D quaerites P quft*»eritis V quaeratis cet. 18 allegatis P\' (e in ras.) C alligatis cet. factus est DP\' 19 uidistas a uides P uidisti eet. 20 factus est DP\' nobis] bonis BT soluerat (a tx i m2) V soluerit DP\' 21 ipsius BT 22 potabatis P putabitis (a s. i m2) V putatis B )

552
.. est, cum diues esset, ut in illius inopia uos ditaremini. bona inopia quae largitur diuitias. nolite ergo uos paupertatem timere, ut sitis diuites. date otiosam pecuniam et recipietis fructuosam gratiam et pauperum subuenietis necessitatibus et uobis custodiae sollicitudo minuetur. non peribit quod pauper acceperit et uobis quod dederitis inopi sine custode seruabitur. quodsi incrementum quaeritis usurarum. in lege benedictio, in euangelio caelestis est merces. [*](E ) quid suauius benedictione, quid maius est caelo? si escarum . desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus; is enim qui miseretur pauperis ipse pascitur.