De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Cur semper tristes, cur semper amarissimi, cur semper [*]( B ) solliciti? procedat aliquando a uobis misericordia, procedat ueritas: ablegetur mendacium, fraus odio sit. docuistis periurium. faeneratorium sacramentum dicitur, ubi paratur periurium. peieratis frequenter, cum reddita fuerit pecunia, quod syngrapha non appareat, peieratis postea quod non receperitis pecuniam. nolite ergo semper miseri esse, semper auari, semper maesti. leones sunt et feritatem suam mutant. de manducante inquit exiuit esca et de forte [*](C ) et tristi exiuit dulce. Graecus \'et tristi habet; sic, inuenimus. tamen de forte hoc intellegitur, quia leo fortis est feritate et qui ferus tristis. et de uobis, qui pecuniam et auaritiam deuoratis, exeat misericordia — haec enim esca est egenorum — et de tristi exeat dulce, ut dimittatis ei qui non habet unde dissoluat. quid trahitis peccata ut fune [*]( 1 Ezech. 18, 12 et 13 16 Iudd. 14, 14 Bas. 219 B (113 B) ) [*]( 1 quia T non om. T reddedit P reddit BTC 3 usuram J\'BTP 4 huic P 6 foenerationem BT idolatra scripsi idololatra Costenus idolatria libri copolauit P 7 elege P eligit V dulcis D et (ius ex is) P 8 tristis PC 9 procedit (a m2 s. i) V a om. BT 10 ablegetur V obligetor cet. 11 foeneratorum B 12 peiorium P peiurium VD peieratis scripsi peierastia (in ras. m3 et in mg. m2) T iuiatis T\' purastis B (in quo frequenter parastis) cet. 13 syngrapha P4 svngrafa r singrafa DT symgrafa B siingrafa PC perieratis V peierates P peierastis BT 14 reciperetis P receperatis V 16 forti B 18 et de V forti B et (i m2 ex e) T intelligetur T 19 et alt. om. T 20 auaritiam (ti s. u. m2) V deuorastis DP\' est enim esca DP\' 21 triste PD et (-i m3) T demittatis P 22 persoluat B soluat C )
Ceterum dominus in euangelio talibus magis existimat[*]( E ) faenerandum, a quibus redhibitio non speretur. sic enim ait: etsi mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae uobis est gratia? nam peccatores peccatoribus faenerant, ut recipiant. uerum tamen amate inimicos uestros et benefacite et mutuum date nihil sperantes, et erit merces uestra multa in caelo et eritis filii altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos. estote misericordes, sicut [*]( F ) et pater uester misericors est. aduertitis misericors est nomen a domino faenerator acceperit, quod nomen etiam qui faenori uestro fuerit obligatus. peccatores inquit peccatoribus faenerant, ut recipiant. uterque peccatores, et faenerator et debitor. uos autem amate inquit inimicos uestros. non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid uos facere oporteat. date mutuum his a quibus non speratis uos quod datum fuerit recepturos. nullum hic damnum est, sed conpendium. minimum datis, multum recipietis. in terra datis et id uobis soluetur in caelo: faenus amittitis, mercedem magnam habebitis: faeneratores esse desinitis, filii eritis altissimi: [*]( 610 A ) eritis misericordes, qui uos aeterni patris probetis heredes. [*]( 7 Luc. 6, 34-36 20 Bas. 277 C (112 E) ) [*]( 1 et ut PVC et cet. lero (o 8. e) V lorio T 2 uelut ibi DPx uel ubi T 3 auaritiam uestram BDP* 4 auaritiam (ti 8. u. m-8) F 7 mituum P muatnum V 8 namqijie V 9 fenerantur DP\' 10 benefacite eis DP\' et (eis et mutuum in ras. m3, eadem in mg. m2) T 11 nihilm (m del.) P mercis P multa 8. «. D 13 estote (e alt. s. M.) V 15 acciperit P 16 obligatus fuerit BT 17 peccatores PVC / / peccator est B et (est in ras. m3) T peccator DP\' 18 amate autem inquit per inim. V inquit amate B 20 sperastis T 24 habebitis P (e ex i) V (bi s. tt. m2) 25 quo VB quod (d in ras.) T )