De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
et[*]( E ) quia plerique refugientes praecepta legis, cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt, ideo audiant quid lex dicat. neque usuram inquit escarum accipies neque omnium rerum, quascumque faeneraueris fratri tuo. fraus enim ista et circumscriptio est legis, non custodia. et putas te pie facere, quia a negotiatore uelut mutuum suscipis? inde ille fraudem facit in mercium pretio, unde tibi soluit usuram. fraudis illius tu auctor, tu [*]( F ) particeps, tibi proficit quidquid ille fraudauerit. et esca usura est et uestis usura est et quodcumque sorti accedit usura est. quod uelis ei nomen inponas, usura est. si licitum est, cur uocabulum refugis, cur uelamen obtexis? si inlicitum, cur incrementum requiris?
quod peius est, hoc uitium [*](1 Deut. 23, 19 et 20 ) [*]( 1 exigis PB et (-es corr.) T 2 pecuniae usuram et B 3 quascum- . que V quaecumque cet., cf. u. 15 4 si alieniginae in ras. m4 V credediris P 5 (bis) exigis PB et (-es corr.) T tuo om T uides autem quantum B 6 sit in uerbis r\' inquit exigere B 8 exiges V 9 exegere P 10 dederis (de pr. s. w. m2) V cum om. B soluat (\' 11 praecepta legis refugientes B 13 mercidibus, (di del. ml) P usuram BT 14 et ideo DP\' eo C audiunt PVI /. escarum inquit Y 16 circumlocutio B 17 costodia P (fere semper) facere] uiuere B a om. BT negotiatore (re 8. «. mJ2) V negotiatores BT 18 mutuum DP\' mutus PBT munus VC 20 prin-, ceps B 21 accedit sorti B sorte (fore P1) acciderit DP\'j )