De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

si pignus acceperis uestimentum [*]( B ) propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, ne nudati appareat turpitudo: uos uero exuitis atque nudatis et non redditis. uidete ne sol occidat super auaritiam uestram, ne sol iustitiae uobis occidat, quia iustitiam non tenetis, aut sol iniquitatis super flagitia uestra condatur. dies quoque perit inuito, nox inruit sicut Iudae, qui cum diabolus se misisset in cor eius, surrexit ad proditionem et facta est nox; sol enim iustitiae occiderat ei ac super eum recubuerat qui [*]( C ) in cor eius intrauit. fecit illi tenebras, ut lucis non uideret auctorem. ibi miser periit in illo conuiuio, quo alii saluantur. reddite igitur uestimentum debitori, in quo dormiat et quietus sit. si nolueris reddere, exaudiam inquit eum, quia misericors sum. si uos non exauditis, ego exaudiam, ego miserebor, ego non despiciam inopis precem. [*]( 3 Matth. 5, 17 7 Cic. de off. II 89 9 Eiod. 22, 26 sq. 12 Ephes. 4, 26 13 Malach. 4, 2 16 loh. 13, 2 et 27 21 Eiod. 22, 27 ) [*]( 1 turpidudinis P 3 dominus om. V 4 adimplere BT 6 sero] ęşţ sermo V fere (ex sero) P4 7 est] sit V est inquit DP\' hominem] quid hominem V 8 moyses (y a. u.) Y 9 acciperiss (s pr. eras.) P 11 appereat turpidudo P 12 non om. T uedete P auariciam (ci 8. u. m2) V 13 occidat uobis B 14 sol om. DP4 15 iniusto V qui] cui B diabulos (u 8. o) V 16 corde (om. eius) B nox 8. M. m2 Y 17 iniustitiae PV et (in del.) B, (in 8. u.) D ac] et DP4 incubuerat BT 18 facit T lucidum BT uiderit J\\ quod ferri potest 19 perit fC 20 ergo P4 21 nolueris (n ex u) B nolueritis VDP\' 23 dispiciam P ) [*]( XXXII. Ambr. pars 2. ) [*]( 35 )

546

In Deuteronomio quoque scriptum est: non exiges a fratre tuo usuram -pecuniae et usuram escarum [*]( D ) et usuram omnium rerum, quascumque faeneraueris fratri tuo. si alienigenae credideris, usuram exiges ab eo, a fratre autem tuo non exiges. uides quantum pondus in uerbis sit. (noli exigere) inquit (usuram a fratre tuo\\ hoc est: cum quo debes omnia habere communia. ab eo tu usuram exigis? frater tuus consors naturae et coheres gratiae: noli ab eo exigere amplius a quo durum est repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde dissoluat.