De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre nationi-I bus, faeneratoribus tamen esse subiectos et cum sine legibus uiuant, aleae solius legibus oboedire, in procinctu ludere,[*]( D ) tesseras simul et arma portare et plures suis quam hostilibus, iactibus interire, in uictoria sua captiuos fieri et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non nouerint, ideo numquam belli studia deponere, quod uictus aleae ludo, cum totius!i praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo, frequenter autem tanto ardore rapi, ut, cum ea quae sola magni aestimant uictus arma tradiderit, ad unum aleae iactum uitam suam potestati uel uictoris uel faeneratoris [*]( E ) addicat. denique constitit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide pretium seruitutis, quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsoluerit. premit ergo faenerator etiam colla Chunorum et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saeuitiae.

Quid enim taetrius eo qui hodie faenerat et eras expetit? [*](604 A ) et odibilis inquit homo huiusmodi. oblatio quidem [*]( 1 Exod. 18, 25 sq. 25 Sir. 20, 15 (16)\' ) [*]( 2 iudicabunt V iudicandum T 3 iudicium DP\' consuerant B 4 concilio iudicabit liT 5 leonum (u ex e m2) P uiuis] unus BT atque post uersaris transponit B 6 bistiis P his alt. (h s. fl. m2) V taetrior V deterior B tetrior eet. 8 hunorum B populos (os ex us) B omnium (ibus s. ium) V nationibus BTC rationibus cef. 10 aleae! (e pr. 8. u m2) V 11 et alt. (in ras. tn3, ita tng. ras.) T **• (int eras.) B hostilibus (li s. u. mii) P hostibus VB hortium C 12 factibus P ictibus D (ex factibus) P\'C 13 perpeti s. U. m4 P 14 aleae (e 8. u. m2) V 16 rapi C rapti PDP\' raptati eet., fort. raptari 17 magna DP\' 22 chunorum (c eras.) B 24 enint] etiam B te-, trins PV tetriuB eet. expedit (d ex t) B 25 blanda quidem BI )

541
blanda, sed inmanis exactio. uerum ipsa oblationis humanitas [*]( B ) facit exactionis saeuitiam. protulit pecuniam, hypothecas exigit atque in suis apothecis recondit. una pecunia a faeneratoribus datur et quam multa a debitoribus exiguntur! quanta sibi fecerunt uocabula! nummus datur, faenus appellatur: sors dicitur, caput uocatur: aes alienum scribitur, multorum hoc capitum inmane prodigium numerosam exactionem efficit: syngrapham nuncupat, chirographum nominat, hypothecas .