De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
fiagitat: pignus usurpat, fiducias uocat: obligationem adserit, [*]( C ) usuras praedicat, centesimas laudat. echinna quaedam est faeneratoris pecunia, quae tanta mala parturit. echinna tamen fecunda poenis uiscera trahens partu suo rumpitur et morte materna docet subolem non esse degenerem in matrem. igitur < ut> primum incipiunt esse serpentes illam morsibus suis scindunt. illic ubi nascitur uenenum primum probatur. pecunia autem faeneratoris omnia mala sua concipit: parit, nutrit [*]( D ) atque ipsa magis in subole sua crescit tristi prole numerosior, non minus flexuosa quam serpens atque in orbem tota se colligens, ut caput seruet, reliquo flagellat corpore, illud solum producit ad uulnera: spiris ingentibus quos conprehenderit ligat, solo capite interficit: saluo capite, etiamsi reliqua [*]( 10 Bas. 273 CD (111 B) 12 Uerg. Aen. VI 598 sq. 15 Bas. 276 A (111 C) 19 Uerg. Georg. II 154 ) [*]( 1 itnmanas (i s. a alt.) V inamanis (a pro eras.) B 2 exactio ... facit s. in mg. m2 V et exactionis DP\' pecunia DP\' apothecaa V m2 C ypo- thecas V ml eet. 3 atque] et DP\' 4 atque quam multi B 5 facere B datur om. V et fenus DP\' apellatur P 7 nomerosam P 8 sygrapham B simgrafam P et m1 T singrafam V et m2 T singrapham cet. chirografom PV cyrografum DT cyrographum cet. ypothetas V apothecas C ypothecas cet 10 centisimas P 10 sq. echidna V echinna cet. 13 de genere B igitur... serpentes om. DP\' 14 ut addidi primum om. VD 17 criacit P nomerisior P 18 non minus iiexuosa om. V orbes (s 8. u.) V tota om. V se totam B 19 collegens P serciet V seruet (u ex p) B reliquo C reliquos cet. illud (d ex m) P 20 spiris (is in ras.) li spires DP\' conpr§hindeiet P coprehenderint DP\' 21 interfecit P )
diuersa quoque serpentibus sunt conueniendi et parturiendi tempora, pecunia faenebris a die initae conuentionis crescentibus serpit usuris, quae [*]( E ) parturire non nouit, quia dolores magis in alios ipsa transfundit. ibi dolores sicut parturientis. unde etiam toxoo; Graeci usuras appellauerunt eo quod dolores partus animae debitoris excitare uideantur. ueniunt calendae. parit sors centesimam: ueniunt menses singuli, generantur usurae, malorum parentum mala proles. haec est generatio uiperarum. creuit centesima: petitur, non soluitur: adplicatur ad sortem. fit maledictum propheticum dolus in dolo, usura inprobi [*]( 605 A ) seminis fetura deterior. itaque non iam centesima incipit esse, sed summa, hoc est non faenoris centesima, sed faenus centesimae.