De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

leuari corpus et ad faeneratoris domum exsequiarum ordinem duci; sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares, nec fallebat sententia nisi quod plures constabat illic esse morituros. uictus religionis consuetudine faenerator — nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur — rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur. tunc tantum uidi humanos faeneratores, grauari me: tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur esse fraudatos, donec feretro colla subiecti ipsi defunctum ad sepulchra deducerent, grauiore maerore deflentes pecuniae suae funus. [*]( 1 et exactor BT exartor D 3 seueritate C BeueritatS DP\' seueritatis (8 alt. del.) P seueritati cet. 5 reseruate a; sed uos facile auditur, quamquam uos ante uestrum excidisse potuit faenus et funus B 6 nihil distat (distat eras., om. deinde distat) B alt. personat om. VC 7 faenebris P (e alt. ex i, b s. u.) V funebris BT fenoris cet. uero DP\' minutus ex munitus B 8 conuenetis (con s. u. m3, i s. e alt.) V alligati PDP\' 10 erubiscere P 11 possetis PDP\'C 14 crederis P mortuos B (s s. II.) D (os ex us) potares P 15 neci P et (i eras.) D plures (1 ex o) P 16 uictus ex uictis D regionis V consuidudine P faenerator (or ex ur, in mg. ml tor) D iam ex nam B 17 suscepi PDP\' suscepit C tumulum (om. locum) BT 18 homanos P 19 grauarit (t del.) P grauari (a ex i) B humanitate VBT memorabar (ar ex or) B memerabor T 20 proficere DP\' quererentur (re alt. 8. u.) B fraudatos esse DP\' 21 sepulcrha P sepulchrum BT 22 grauiore PC graaiori cet. )

539

Aliud non minoris acerbitatis accipite. obseruant isti [*](F) aleatorum conuenticula et perdentis aerumnam commoditatem suam iudicant. spondent pro singulis: uarios primo sors ludit euentus, ad diuersos saepe transfertur uictoria stipendiaque eius uicissim atque aerumna mutantur. omnes uincuntur et uincunt, faenerator solus adquirit: penes alios inane nomen quod uicerint, penes solum faeneratorem fructus est, non annuus, sed momentarius: illi soli lucrum faciunt in omnium detrimento, illis solis est usura uictoriae. uideas reliquos subito egentes, repente diuites, deinde nudos, singulis iactibus statum mutantes. uersatur enim eorum uita ut tessera, [*]( 603 A) uoluitur census in tabula, fit ludus de periculo et de ludo periculum; quot propositiones tot proscriptiones. clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium. sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuuiis auctionem. alios proscriptioni addicit, alios seruituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt. uitae igitur hanc aleam rectius dixerim quam pecuniae; sub momento fertur quod [*]( B ) ualeat in aeternum. ebrietas iudicat et nullus appellat. habet et alea suas leges, quas fori iura non soluant. notatur, si credi potest, infamia qui putauerit renitendum et infamium sententia grauius quam censura iudicialis inurit opprobrium, quoniam qui apud iudicem damnantur apud illos gloriosi sunt, qui apud illos damnantur et apud iudicem criminosi sunt. [*]( 1 isti (i alt. ex a) pOlit conuenticala transponit B 2 perdendis V perdentes DP\' 3 pro] per B 6 paenes PV inanes (s del.) P 7 paenes P (s 8. u.) V non] sed BT 8 momentaneus T 9 illi P usure DP\' 11 cessera (t s. c) V 13 quod P et (t 8. d m2) 1\' propositionis t. proscriptionis P 14 fit plaudentium (in ras. m3, eadem in mg. m2) T dispoliatorum PD 15 creditor (or ex ur) D singulos creditor Put] et BT tirrannus P tirannus B 16 constituit BT 17 auctionem (u del. m2) T alios bis ex alius D proscriptionem P 18 tyrrannis P igitur om. V 20 apellat P 21 fori C foris P4 (s exp.) eet. 22 potauerit P retinendum BT 23 grauiQ DP\' oppropriam PT obprobrium BDP\' 25 et om. DP\' )

540
nobile Moyses constituit seniorum iudicium: hi tamen de [*]( C ) leuioribus iudicabant, uerbum graue, hoc est de potioribus negotiis Moysi iudicio reseruare consueuerant. hic dicitur: ('aleonum concilium iudicauit\', et plus eorum timetur potentia quam leonum. inter has feras uiuis, faenerator, atque uersaris, his bestiis cibum eripis, his taetrior aestimaris, his! crudelior plus timeris.