De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Adam, ubi es? quomodo loquitur deus? numquid uoce corporea? non utique, sed uirtute quadam praestantiore quam uox corporis potest esse fundit oracula. hanc uocem eius prophetae audierunt, hanc uocem fideles audiunt, impii non intellegunt. denique in euangelio habes quia audiuit euangelista dicentem patrem: et clarificaui et iterum clarificabo, sed Iudaei non [*]( 177 A ) audierunt. denique dicebant: tonitruum factum est. illic ergo sicut supra habes quia sentiebatur deambulans deus qui non deambulabat, sic audiebatur loquens deus qui non loquebatur.
sed quid loquatur consideremus: Adam ubi es? adhuc in his remedium sanitatis est qui audiunt dei uerbum. denique Iudaei, qui sibi clauserunt aures ne audirent, hodieque non merentur audire. deinde habent remedium qui se [*]( B ) absconderunt. nam qui absconditur erubescit, qui erubescit conuertitur, sicut scriptum est: confundantur et conuertantur omnes ualde uelociter. deinde hoc ipsum quod uocat indicium sanaturi est, quia dominus quos miseratur et uocat. dicendo autem: ubi es? non locum quaerit qui nouit arcanum; neque enim deus clausos oculos habebat, ut non uideret latentem. denique ideo dixit: factus est Adam unus ex nobis, quia aperuit oculos. et hic quidem aperuit oculos, ut [*]( c ) culpam suam uideret, quam uitare non potuit; magis enim [*]( 1 Hebr. 4, 12 Gen. 3. 9 2 Philo Quaest. I 42 7 loh. 12, 28 81oh.l2.29 16Psa.lm.VIll 21 Gen. 3, 22 ) [*]( 1 diaisionam A ad adam N (ad s. M. m2 M) 7 et pr. om. SBP\' interum A 8 illic P (c s. M.) illi AVCC\'D ille BF\', om. RMV\', tM S est ras. 4 litt. 9 deambulans A (n s. M.) 12 in liis om RV\' scitatia n qui JKY\', OM. jR F\', quia cct. dei s. M. m2 M uerbum dei FCx 15 qui alt.J et qui B conuertantur] reuereantur RB reueantur V\' 17 denique h. i. quia u. est inditium sanandi B 18 quos PRP\'V\' quo J. quibus cet. miseretur MBPx miser.atur S 19 nouit (u ex b) A arcanum PVM archanum cet. 20 enim ow. APVD 21 ideo infra M. m. ant. A ideoque ait fotn. denique) B tamquam unus N (tamquam a. M. m2 Jf) 22 et... oculos s. w mg. m1 A )