De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quod igitur grauius est hac se Adam interpretatione succinxit eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. in lumbis enim quibus praecingimur quaedam semina generationis esse dicuntur: et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum [*]( 176 A ) futurum, sed quaedam peccata signaret, quae manserunt usque in aduentum domini saluatoris. ceterum posteaquam dominus aduenit, ficum inuenit incultam. rogatus ne eam iuberet excidi ut coleretur permisit. et ideo iam non foliis, sed diuino sermone succingimur, quia ipse dominus ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. unde etiam pecuniam in zonis nostris portari prohibet; non enim saecularia, sed aeterna debet zona nostra seruare. [*]( B )

Et audierunt inquid uocem domini deambulantis [*](c ) ad uesperum. quae est ambulatio dei, qui ubique semper est? sed puto deambulationem quandam esse dei per diuinarum seriem scripturarum, in quibus dei quaedam uersatur praesentia, cum audimus quia ipse aspicit omnia et oculi domini super iustos, cum legimus quia Iesus sciebat [*]( 3 Augustinus contra lul. Pelag. II 6, 16 (qaocL igitur... peccata. signaret); cf. Baeda Hex. I (II 55 D Jf.) 10 Matth. 21, 19 Luc. 13, 6 pqq. 12 Luc. 12, 35 14 Matth. 10, 9 16 Gen. 3, 8 20 Psalm. XXXIII 16 21 Lac. 6, 8 ) [*]( 1 appollo A manducauit ACV\' et (-bit corr.) PRM 2 fructum ferre RSBCC\'V\' et (in quibus ferre et) M-P\' forma AD forme PV 3 grauius (ni a. M.) -4 haęc A saccincxit M 4 loci P (o m2 s. t) VCx Augustinus Baeda loco A (i N. o alt.) ce<. fructu PMP\' fractus (magis est) D fructum cet. 5 praecingitur APVC\'D praecingimua (r s. a m2) M semina (i postea o<M.) J. 6 sibi SBP\' est om. Baeda 9 salutaris RV\' postquam Cx postea. cum M 10 iuberet (t add. m. rec.) P iubere A et (tm quo excidi... Bermoue in mg. sup. m2) F 12 sint (t s. M.) A 13 eunccincti P succincti RVSP\'V\', cy. in ZMC. FJT 132 14 portare RSBV\' 16 domini uocem B domini dei C 17 uesperam RBCV\' uespera S (-& m2) P\' deambulatio C 18 deabulationem (& a. M.) A 20 audiuimus A et (m e.cp.) R )

326
cogitationes eorum, cum legimus: quid cogitatis mala in cordibus uestris? ergo dum haec recensemus, quasi deambulantem cognoscimus deum. fugerat ergo peccator, [*]( D ) non quo dei posset latere conspectum, sed intra conscientiam suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat. iusti enim faciem ad faciem uidere, quia iusti mens non solum deo praesens est, sed etiam cum deo disputat, sicut scriptum est: iudicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus. ergo cum legit peccator has scripturas, audit uocem dei quasi ambulantis ad uesperum. quid est ad uesperum nisi quia culpam suam sero cognoscit [*]( E ) et sero uenit quaedam erroris praeteriti uerecundia, quae errorem praeuenire debuerat? nam dum culpa feruet in corpore et anima exagitatur corporis passionibus, non cogitat deum sensus errantis, hoc est non audit deum ambulantem in scripturis diuinis, ambulantem in mentibus singulorum. dicit enim deus: quoniam inhabitabo in illis et inter eos ambulabo et ero illorum deus. ergo cum in animae sensum redierit potestatis formido diuinae, tunc erubescimus, [*]( F ) tunc nos gestimus abscondere, tunc peccatorum nostrorum positi cogitationibus in medio ligni paradisi, ubi peccauimus, deprehendimur latere cupientes et arbitrantes quod deus non requirat occulta. sed scrutator animorum et cogitationum [*]( lMatth.9,4 5Matth.5,16 6 Deut. 34, 10 I Cor. 13. 12 7 Esai. 1, 17 sq. 17 Leuit. 26, 12 23 Sap. 1, 6 ) [*]( 3 dum M 4 latere ... suam ow. A (add. in mg, t?t/* w.f otH. latere) latere] efFugere D conspectum ... opera on!. R, add. in mg. m1 S 5 nolebat (e ex i) A enim APVD est enim -A\'\'C\' enim est Cx Uindob. 779 Monac. 2549 6 faciem pr. ARVMV\' facie P (e ex 6) cct. nou (n alt. 8. M. m2) A 8 et uenite et disputemus R 9 has om. B 10 scripturas diuinas N audiuit APC uesperam NC 11 uesperum Cx uespera (om. ad) V\' uesperam ce<. quia. <. M. A 12 erroris (r pro a. M.) A uerecundia (e pr. ex &) A 14 anima (a alt. &. M.) A ds ante deum eras. A 15 dum M 17 in illis] inter illos RMV\' in eis B 18 illorum A (o ex u) 19 senstl ex sensus A 21 ligni suspectem 22 cupientibus A 23 animarum M )
327
usque ad diuisionem animae penetrans dicit: