De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

cognoscens igitur hoc loco temptamenti genus plurima etiam aliis locis temptamenti genera repperies. alia sunt per principem istius mundi, qui quaedam uenena sapientiae in hunc mundum euomuit, ut uera putarent homines esse quae falsa sunt et specie quadam hominum caperetur affectus. [*]( B ) [*]( 2 inferior APRYMVI, fort. inferior creatura, quod est in P" aeterna (r 8. u.) A inuidit RPVI inuidens (dicit) C inuidet P (i s. e) cet. 3 adipiscetur SBP\'C\' adipiscitur cet. 4 e terris RVI migrauit Rl" et (corr. m2) 8 migrabit A (b ex u) ergo P caelis B 5 terra ARSD terram MBP1 6 poaspm A (i 8. Q) possum C est (pr.) et RP1 ei terra P1 7 etsij si enim B anima est MP\' 10 conditione libri 11 quiadam P 13 nisi om. RMV\' 14 est om. RV 15 adoletur R (v s. o m2, adoriretur in mg. m2) V 16 eat om. BVI curant AD 17 quid (d a. u.) A 18 et acceperat SBP\'C\' 19 ideoque (om. et) B per] ab RV 20 tsemtamenta (ae ex a. i a. a alt.) A 21 reperies A reperiris R (e 8. i pr. m2) V repperiens M 23 euomui1: V l e 8. u. m2) esse om. R VI 24 quedam A )

313
non enim semper quasi apertus hostis ingreditur, sed sunt quaedam potestates quae amorem simulent gratiamque praetendant, ut paulatim cogitationibus nostris uenenum suae iniquitatis infundant, a quibus oriuntur illa peccata, quae uel ex delectatione uel ex quadam mentis facilitate nascuntur. sunt etiam aliae potestates, quae ueluti conluctantur nobiscum. unde et apostolus ait: quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus . principatus et potestates et rectores huius mun di, [*]( C ) tenebrarum harum, aduersus nequitiam spiritalium, quae sunt in caelestibus; uolunt enim hac quadam contentione nos frangere et ueluti quoddam animae nostrae corpus elidere. unde et Paulus quasi bonus athleta non solum ictus aduersantium potestatum uitare cognouerat, uerum etiam aduersantes ferire. unde et ait: percutio pugnis, non ut aera caedens. et ideo quasi bonus athleta ad coronam meruit peruenire. ergo multiplicia temptamenta sunt diaboli. [*]( D ) et ideo bilinguis serpens habetur atque letalis, eo quod diaboli minister aliud lingua loquitur aliud corde meditatur. sunt et alii ministri, qui et cordis et uocis suae infectas ueneno ueluti uerborum suorum iactant sagittas, quibus dominus ait: generatio uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? [*]( 7 Ephes. 6, 12 15 I Cor. 9, 26 16 II Tim. 4, 8 22 Matth. 12, 34 ) [*]( 1 ostis A 2 praetentdant A 3 suae a. u. m2 M infundant B (n 8. łI. m2) infundat MP\'V\' 5 quedam A noscuntur B V 7 et om. BCDV est om. BV\' 8 et aduersus R aduersua et V\' aduersus (ad 8. u.) A 9 rectores (S 8. M.) A 13 eludere MV\' eludere P\' ludere R (e 8. u m2) atleta AV et (corr. ml) C\' adleta PB 15 aduersitates B et om. BMV ut om. RMDV\' 16 aera (e 8. u.) .1 aerem SBP1 atleta APV 17 multiplicia (i ult. 8. u.) P 18 laetalis A et ml S loetalis P (o 8. u.) B et m2 S 19 loquatur N meditetur RMSP\' meditemur V 20 suae om. BV\' infectos P 21 uelut PCC sagittns iactantiJV 22 potestis (s alt. 8. u.) A )
314

Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit deus: ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? et dixit mulier serpenti: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in [*]( E ) medio paradisi dixit deus: non manducabitis ex eo neque tangetis ex eo, ne moriamini. cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic eius iam quaere uersutiam. simulat se uerba dei dicere et proprios intexit dolos. cum enim dixisset deus: ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam, de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini, serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset deus: ex [*]( F ) omni ligno quod est in paradiso edetis, de ligno autem uno non edetis\', inseruit mendacium, ut diceret: (ab omni ligno non edetis\', cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit deus non esse gustandum. qua ratione autem fefellerit nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur consuetudo est fallere. non est igitur interrogatio otiosa serpentis. sed ut scias in mandato nullum uitium esse potuisse, respondit mulier et ait: ex omni ligno paradisi manducabimus, de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit deus: non manducabitis ex [*]( 1 Gen. 3, 2 sq. 9 Gen. 2, 16 sq. 21 Gen. 8, 3 ) [*]( 1 et dixit... 7 serpentem om. C\' (in quo deinde hic iam quaero serpentis uers.) 2 ex] ab RV in medio p. SBP\'C\' paradisi P 4 ligni om. BP\' 5 deus om. APVD 6 neque] nec B ne V audieritis II (ti eras. D) RV\' 8 queuero A quaero PYC 10 ad escam edetis N, ad escam om. CC\' 11 quod est om. MCC\' et (in quo de ligno ... boni in ras.) P* est 8. u. P edatis II et qua C\' 12 autem] enim 0, om. C 14 paradoso (i s. 0 pr.) A 16 ano] ligno (g 8. u.) A, om. D 17 esęse (e pr. 8. u.) A 18 iis C\' is B sis S (u eras.) his M (h in ras.) cet. 19 conantur (n s. u.) AC conator RSBC et (a ex &) Y\' est otn. BV\' 20 uitiosa R post otiosa add. responsio (om. ante interrogatio) B 21 et ait n ut habes N )

315
eo neque tangetis ab eo, ne morte moriamini. in [*]( 171 A ) mandato quidem nullum uitium est, sed in relatione mandati. etenim quantum praesens lectio docet. discimus nihil uel cautionis gratia iungere nos debere mandato. si quid enim uel addas uel detrahas, praeuaricatio quaedam uidetur esse mandati. pura enim et simplex mandati forma seruanda uel testimoni series intimanda est. plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. nihil igitur uel quod bonum uidetur addendum [*]( B ) est. namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: neque tangetis ex eo quicquam? — tangetis enim deus non dixerat, sed non edetis — sed tamen lapsus incipit esse principium. nam quae addidit uel superfluum addidit uel addendo de proprio semiplenum intellexit dei esse mandatum. docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid diuinis debere mandatis neque [*]( C ) addere. nam si Iohannes hoc micam ae suis scriptis: si quis adposuerit inquit ad haec, adiciet in illum deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto, et qui dempserit de uerbis his prophetiae huius, delebit deus partem illius de libro uitae, quanto nihil diuinis mandatis est detrahendum! hinc ergo coepit praeuaricatio prima esse mandati. et plerique putant non mulieris hoc uitium esse, sed Adae fuisse. ita Adam dixisse mulieri, [*]( 17 Apoc. 22, 18 sq. ) [*]( 1 ab eo] ex eo B, ab eo (a. ex eo) pi, in 8 ras. 4 litt. ea BV morte om. BMV 2 mandatum R VI reuelatione BV\' mandato (i 8. o) A 8 dicimus R (corr. m2) V 4 quid (d ex t) P 5 detraas A esse uidetur P\' 6 enimJ malim ergo testimoni R (i m2 s. a) testimonii A (i ult. s. u.) cet. 7 gestorum seriem BV\' 9 uidetur esse bonum B 11 addidit (i pr. postea add.) A addit R ea A 12 tengetis (a s. ę) A sed alt.] et BSBV 13 addit SBP\' 16 detraere A mandatis debere B 19 scriptae A (ae ex a) scripta SP\' et om. BV 20 delebit illum dfis B 21 quantum II quanto magis B diuinis mandatis nihil est subtrahendum B 22 coepit P (o s. u.) VMCP cepit AC cppit cet. 23 mandati om. B )
316
dum eam uellet facere cautiorem, ut adderet mandasse deum: [*]( D ) neque tangetis ex eo quicquam. habemus enim quia Adam, non Eua mandatum acceperit a deo; non enim mulier formata fuerat. ipsa quidem uerba Adae, quibus mulieri dicit formam seriemque mandati, non prodit lectio, sed intellegimus per uirum ad mulierem seriem transisse mandati. uidero tamen quid alii sentiant; mihi tamen uidetur a muliere coepisse uitium, inchoasse mendacium. nam etsi de duobus uideatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare. adde [*]( E ) quia praeiudicio illa constringitur, cuius et postea prior error inuentus est. uiro enim mulier, non mulieri uir auctor erroris est. unde et Paulus ait: Adam inquit non est deceptus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit.