De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Nunc uideamus utrum praeter adiectionem, quae mandato est adplicata, quod additum est obfuisse uideatur. nam re uera si bonum est neque tangetis ex eo et ad cautionem proficiebat, cur deus hoc minime interdixerit, immo non [*]( F ) interdicendo permisisse uideatur? itaque utrumque quaerendum, qua ratione nec permiserit nec interdixerit. sunt enim qui dicant: qua ratione quod fecit uideri non iussit et tangi? uerum cum in eo ligno audieris naturam fuisse scientiae boni et mali, potest aestimari quia noluit te malum tangere. satis enim nobis uidere Satanan sicut fulgur de caelo cadentem [*]( 12 I Titn. 2, 14 23 Luc. 10, 18 ) [*]( 1 uellet eam M facere uellet Cx 3 adam (a pro s. u.) A non (altJ APVD necdum RV\' nondum cet. 4 fuerat] erat RMV\' uera de quibus mulier II V\' 6 uidero (r del. m2) 8 tamen post uidero secludetidum esse uidetur utpote ex altero tamen, quod sequitur, ortum; fort. scriptum erat uidero <quidem> 7 coepisse MSP1 incipisse R incepisse V cppisse BP]) cepisse cet. 8 inchoasse C (h 8. u.) incoasse M 10 praestringitur SP\' que praestringitur B 12 et om. RC\'V\' 15 est alt. om. BV\' uidetur a uera si bonus BV\' 16 et om. II 18 permississe P 20 dicunt N uideriJ ederi A et (er eras.) P edere V edi D 21 natura A et (-1 m. rec.) P fuisset A et (t exp.) V 22 satia enim *cripsi satis est AVBD et (est in ras.) P satis enim est BC satis est anim M (est s. u. m2) cet. 23 fulgor RJIV\' )

317
secundum uocem domini et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis, quia scriptum est: dedit eum in escam populis Aethiopum. hoc igitur de eo dictum est quod non mandauerit tangi; quod autem non prohibuerit, [*](172 A) quid intellegam accipe. sunt multa quae noceant, si ante uoluerimus haurire quam quae sint illa cognoscere. nam et de cibis et potu plerumque usu uenit, quippe si id quod amarum est ante cognoscas, indues patientiam et si intellegas illa quae sunt amara prodesse, indues tolerantiam, ne offendat amaritudo te repentina et incipias reicere profutura. prodest ergo ante cognoscere, ut ex eo quod cognoueris profuturum nec amara fastidias.

sed haec minus nocere possunt, illud quod [*]( B ) magis, nisi prouideatur, nocere possit aduerte. gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, uult maiorem accipere doctrinae et fidei plenitudinem: caueat ne dum uult discere male discat et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio, tradat se huiusmodi magistris, quorum quaedam eum trahat auctoritas. et inductus quadam magistrorum praesumptione teneris sensibus inpressa diiudicare non nouerit. prius igitur [*]( (J ) oculis mentis perspiciat quid sequatur, uideat ubi uita sit, tangat denique diuinarum uitalia lectionum, ut nullo prauo offendatur interprete. legit illi Sabellius: ego in patre et pater in me et dicit unam esse personam. legit Photinus quia mediator dei et hominum homo Christus [*]( 2 Psalm. LXXIII 14 22 Ioh. 14, 10 24 I Tim. 2, 5 ) [*]( 3 escam (8 ex c) A 4 manducauerit R (uc exp. m2) V (uc exp.) V (in mg.) Px 6 aurire APS haurire (h s. u.) C 7 de potu SB quippe (p pr. 8. u.) A 8 amarum (nia s. u.) A induis RIJfp\'V\' et om. R V 9 induis RP V et (is m2 ex es) M 10 te* P (r eras.) profuturam APV( " 11 cognouerit AV(." et (s s. t) P 12 haec] et RV possint R V 13 aduertere P 14 cathicuminus A VD et ml P cathecuminus Pm2 M catecuminus CC caticuminua cet. est N et II 15 accipere om. V et fidei om. PCCPx 16 fotino libri arrio libri semper 17 quorum quae A (hocsigno X adiecto; in quo eum ... qua[ dam ] in mg. inf.) 18 tradat P (h 8.$) AVD teneat cet., cf. p. 318 u. 5 inducetur SBP\' praesumtione A 20 qui APVC 23 me est B personam esse P\' fotinus libri )

318
Iesus et alibi: quid me uultis occidere hominem? legit etiam Arius quia dixit: quoniam pater maior me est. legitur quidem manifestum, sed qua ratione dictum [*]( D ) sit debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit aduertere. ducitur quadam magistrorum auctoritate, et profuisset ei non quaesisse quam talem inuenisse doctorem. sed etiam gentilis si quis scripturas accipiat, legit: oculum pro oculo, dentem pro dente, legit etiam: si scandalizauerit te dextera tua, abscide illam: non intellegit sensum, non aduertit diuini sermonis arcana, peius labitur quam si non legisset. et ideo docuit quemadmodum [*]( E ) dei uerbum inuestigare deberent, non perfunctorie, non inprouide, sed diligenter atque sollicite. quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus oculis nostris, perspeximus et manus nostrae perscrutatae sunt de uerbo uitae: et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis. uides quod ante manibus quibusdam perscrutatus sit dei uerbum et postea adnuntiauerit. et ideo nihil Adam et Euam fortasse nocuisset uerbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante[*]( F ) tetigissent; infirmi enim pertractando et diligentius requirendo uniuscuiusque quam non intellegunt possunt inuestigare naturam. [*]( 1 Ioh. 8, 40 2 Ioh. 14, 28 7 Leuit. 24, 20 8 Matth. 5, 30 13 I Ioh. 1, 1 sq. ) [*]( 3 fort. manifesto 4 rationum A 5 dicitur ABSB V\' discitur D quidam APV et quodam HV quidem Px 6 profuisset (t 8. «.) P quaesisset A 7 quia om. HV 10 auertit BP1 et (corr. m2) S animaduertit (d a. u.) B sermonis archana A (r alt. 8. u.) D archana (arcana M) sermonis cet. 13 atque] ac B 14 et ante oculis trans- . ponat C oculis noatris perspeximus om. N 15 et manus ... sunt in mg. inf. A et quod manus SP1 17 manibus APVD uelut manibus cet. 18 adnuntiaret BV adnuntiarit M 19 adam et euam II adae et euae N noeuiss.et (e eras.) A 20 dilienter A quibusdam (s 8. u.) A 21 infirmạ (i s. a) A requirrendo A 22 post inuestigare add. sententiam inuestigare N, inuestigare sententiam add. post requirendo C inuestigare sententiam (om. inuestigare nataram) C )
319
certe illi infirmi id lignum, in quo scientiam mali esse cognouerant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari. nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. et ideo diaboli fraudes uel in hac legimus lectione uel prophetia, ut discamus quemadmodum artes eius cauere possimus; cognoscenda sunt enim temptamenta eius non ut sequamur, sed ut docti instructique caueamus.