De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier. ergo causam humanae generationis agnouimus. set quia plerosque mouet. [*]( 9 Gen. 2, 21 16 Gen. 2, 22 23 Gen. 2, 23 ) [*]( 2 ad (eras.) ominem A 3 congregando R 4 operationis (ation 8. u. m2) V hoc om. R (illud in mg. m2) humanae (h s. u. m. ant.) A qua** A 5 adducta BC eunt MB 6 constarse (a s. u.) A 7 ipso BPx ipse (o s. e) M usu* A necesarium P 9 inquit om. B 10 quia s. u. A 11 uelut R ad (d ex t) P coniangium P (n alt. eras.) V (n alt. exp.) 14 cum SBP\' 15 inquit om. CC inmisit dS N 16 et 22 sumsit AD 17 muliere RSBP\' dixit om. R 18 creationg (om. de) R & (eras.) quia A 24 cause A causa (& ut uidetur ex a m2) P 25 sed A (d ex t) cet. yomouet A ) [*]( 20* )

308
qui diligentius intuentur, quomodo si uel primo magnum [*]( F ) munus dei fuit circa homines, ut in paradiso homines collocarentur uel postea magnorum remuneratio uideretur esse meritorum, ut ad paradisum iustus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri et uolatilia caeli in paradiso fuisse. unde plerique paradisum animam hominis esse uoluerunt, in qua uirtutum quaedam germina pullulauerint, hominem autem et ad operandum et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est mentem hominis. cuius uirtus animam uidetur excolere, non solum excolere, sed etiam cum excoluerit custodire. bestiae autem agri et uolatilia [*]( 168 A ) caeli, quae adducuntur ad Adam, nostri inrationabiles motus sunt, eo quod bestiae uel pecora quaedam diuersae Sint corporis passiones uel turbulentiores uel etiam languidiores. uolatilia autem caeli quid aliud aestimamus nisi inanes cogitationes, quae uelut uolatilium more nostram circumuolant animam et huc atque illuc uario motu saepe transducunt? propterea nullus inuentus est menti nostrae similis adiutor nisi sensus, hoc est αἴσθησις. similem sibi solam voo? noster [*]( RI ) potuit inuenire.

Sed forte arguas quia haec quoque deus in tali paradiso locauit, hoc est passiones corporis et uanitatem quandam fluctuantium uel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit [*]( 13 Philo Legg. alleg. II 4 68, 30 et 42; I 92, 13 et 21 C.) ) [*]( ,1 quia R uel si RM 3 locarentur N uideretur Y (re s. u. m2) D (in ras.) uideatur R (post esse t-ranspositum) M uidetur SBP\'Px 4 iustus A (s alt. postea add.) 6 anime (a s. ę) A 7 hominis om. R 8 pullulauerint (i ex u) V et pr. om. RMC ad alt. om. R 9 est s. u. A 10 uirtutis A et non BI) sed] uerum SB et (rx uero m2) P1 13 uell et R corporeae R 14 etiam om. B 17 uariV motus AVJ) uario motns P transducant  V et (-unt corr.) P 19 AECBECIC S aesthesis PV ehesin R aestesin P1 athe∗∗∗∗ M aestesis uel estesis cet. NOTC M NiuHC S noys cet. 22 possessiones AP]) ct (corr.) ml V m2 C 23 ipsi AC\']) noster R fuerint AI) et (n del. m2) P )

309
auctor erroris. considera quid dicat. habete inquit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. uides quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus iudicare tu debeas, singulorum genera iudicii tui sobria definitione discernere. [*]( C ) uocauit ad te omnia deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres. cur quae tibi similia minime repperisti adsciscere tibi et copulare uoluisti? dedit tibi certe sensum, quo uniuersa cognosceres et de cognitis iudicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro eiectus es, quia non potuisti seruare mandatum. sciebat enim deus esse te fragilem, sciebat iudicare non posse: ideo dixit quasi fragilioribus: nolite iudicare, ut non iudicemini. ergo quia sciuit infirmum te esse ad [*]( D ) iudicandum, uoluit oboedientem esse mandato: ideo praeceptum posuit. quod si non praeuaricatus esses, periculum incerti iudicii incidere nequiuisses. itaque quoniam iudicare uoluisti, ideo addidit: ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum. uoluisti tibi adrogare iudicium: poenam praui iudicii refutare non debes.