De Paradiso

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

I Specta nunc cur deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxerit ea ad Adam, ut [*]( B ) uideret quid uocaret ea. qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri et uolatilia caeli ad Adam adduxerit deus? erant enim pecora secundum suum genus. denique habes infra quia inposuit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus bestiis agri; Adae autem non est inuentus adiutor similis illi. quae igitur absolutio [*]( 1 Philo Quaest. I 25 8 Gen. 2, 18 18 Gen. 2, 19 23 Gen. 2, 20 ) [*]( 1 odiosum A 2 adam s. u. m2 M Adae om. M 3 uiro (i s., u.) A muliere (e alt. postea add.) A 6 ex eo om. RV hominem A (v s. e) M 9 adiutorem RSBV\' simile CC\'D similem M (m alt. exp.) P\' (m alt. eras.) cet. 11 accipies M 12 casa A 13 sicuti M 14 fetu MC et (m2 fotu) P1 segetes B uerba in eo usque ad repperisti (p. 309 u. 7) om. VI 16 dicatur... (d .. eras.) A et] etiam MP1 reperimua ABC humano s. u. m2 M 17 menti APV 18 exspecta P finxerat (i s. ł) A 19 utj et P 22 genus suum SBPCI 23 nomina om. R 24 et JSBP\'C, om. cet. 25 inuentos (0 ex a et u 8. 9) A )

307
est nisi quia indomitae bestiae et uolatilia caeli diuina potestate ad hominem deducuntur? de pecoribus autem domitis [*]( C ) congregandis et homo habuit potestatem. itaque illud diuinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae. simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus uideret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est ex masculo et femina et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adiectum.

Et inmisit inquit deus soporem in Adam, et obdormiuit. quis est iste sopor nisi quia paulisper, ad [*](D) coniugium copulandum cum intendimus animum, ueluti intentos oculos ad dei regnum inclinare atque inflectere uidemur ad quendam somnum istius mundi et paulisper obdormire diuinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? denique posteaquam soporem, inquit, inmisit in Adam et dormiuit, tunc aedificauit dominus deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem. bene aedificauit dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in uiro et muliere domus uidetur quaedam plena esse perfectio. qui sine uxore [*]( E ) est quasi sine domo sit sic habetur; sicut enim uir publicis officiis ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem, hoc est: