De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
sed ex hac quaestione alia quaestio rursus emersit. [*]( 166 A ) quomodo enim quando solus factus Adam, non dictum est bonum esse factum Adam, quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia conprehensum est? licet illic omnem laudauerit creaturam et uniuersitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicata communitas est, tamen non uidetur otiosum, qua ratione, ubi solus factus est Adam. non solum nequaquam praedicatio boni conplacito operi adiecta sit, sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem. [*]( B ) cum sciamus quia antequam fieret mulier non errauerit Adam. posteaquam uero mulier facta est, prior diuinum praeuaricata [*]( 1 Gen. 2, 18 cf. Philo Legg. alleg. II 1 sq. (66 sq.; I 90 sq. r.) Quaest. I 17 4 Gen. 1, 4 sqq. 10 Gen. 1, 31 ) [*]( 1 ds B 2 esse om. RV\' primo IIM primum cet. 4 et (8. u. m2 3f) uidit N deus #*. u. A 5 si om. RV\' dixisse (om. si) APVD 6 inuenitur IT hoc post contrarium transponit R 8 hoc om. RV 9 uirum II et uirum N 10 habes (s ex t) M et uidit RV\' 11 dS (§ m2 in ras. 2 litt.) A ecce erant 8 (ecce m mg.) P\'C\' erant (om. ecce) C 12 et pr. om. RV 13 rursus (sus 8. u.) A 14 factus AR et ml P factus est Pm2 (est s. ft.) eet. bonum om. RV\' 15 Adam om. M et om. SBP\' 20 conplacito (tn. ant. ex conpletio) A coplaciti SB 22 quia om. APV errauerit (r pr. s. u.) A errauerat RV 23 postea quęm (quom s. u., a 8. e m2) -uero P postea ucro quam D postea uoro quam .BPCe\' uero s. ft. A, om. R, uiro V facta est ABD <3Ht facta M (facta s. ft. m2) cet. )
i Nec illud otiosum, quod non de eadem terra, de qua pla- [*]( E ) smatus est Adam, sed ae ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. ideo non duo a principio facti uir et mulier neque duo uiri neque duae mulieres, sed primum uir, deinde ex eo mulier. unam enim naturam uolens hominum constituere deus ab uno principio creaturae huius incipiens [*]( F ) multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. faciamus inquit ei adiutorium simile sibi. adiutorium ad generationem constitutionis humanae intellegimus, et uere bonum adiutorium. nam si pro meliore accipis adiutorium. maior quaedam in causa generationis operatio mulieris repperitur sicut istius terrae, quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit et producit in segetem. in eo igitur adiutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adiutor, ut et in usu repperimus humano, quia dignitate potiores plerumque adiutorem menti inferioris adsciscunt. [*]( 167 A )