De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

1 i » Et quia didicimus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors quod per bonum licet mihi operatum est mortem. sic enim proposuit apostolus: quod ergo bonum est mihi mors est? absit; sed peccatum, ut pareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. itaque spectemus singula. mandatum utique legis est, lex autem spiritalis est, cuius gratiam uideo, pulchritudinem laudo. formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego et uenundatus sum sub peccato, trahor inuitus ad culpam. etenim quasi seruo culpa dominatur. [*]( 450 A ) itaque odi crimen et facio. mens odit, caro concupiscit: ego [*]( 18 Rom. 7, 13 21 Rom. 7, 14 23 Rom. 7, 14-23 ) [*]( 2 consummatus P consumatur V 6 intelleget A (et ex it m2) T 8 auctor est VP\'mIlE et m2 W auctores %\'ml cet. ergo P (r m2 a. 14.)\' 9 etiamsi A (etiam del. m2) etiam (om. si) P etiamsi om. T bonum S A (S add. m2) 10 etiamsi P (si eras.) etiam P\'T 12 propositionis A (s alt. exp.) nilE et (s alt. m2) W\' 15 didicimus (8. m2 1 diximus) A dicimus PT 16 est non A (s. ml i nunc) P (corr. m2) a b mihi del. m2 A, om. T 17 licet mihi tamen VN (bonum licet j(\' m. ant., licet ante per transponunt WE) mihi licet tamen T 19 appareat P et ap s. u. ttt m3 T 23 et del. Am2, om. NT sum PD, del. m2 A, om. eet. 25 odio P et (0 alt. exp.) P\' )

15
tamen in utraque, qui legi mente consentio et carne quod nolo hoc ago. bonum ergo mandatum, cui consentio, et mens bona, quae quod bonum est eligit. bona ad iudicandum, sed infirma plerumque ad resistendum, quia repugnat ei corporis adpetentia et captiuam eam trahit ad erroris inlecebras.

in quo periculo unum est remedium, ut quem lex liberare non [*]( B ) potuit liberet dei gratia. sic enim scriptum est: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum dominum nostrum. itaque fit ut, licet peccatum quod latebat id est concupiscentia mea, quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata. sit, dum proditur, et supra modum factum sit ipsum peccatum — erat enim peccatum, etsi nesciebatur, sed cognitione coaceruatum est et quasi incrementum erroris adsumpsit atque in naturam delicti cessit forma mandati.-, mihi tamen [*]( C ) mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem soluimur omni mortis periculo. absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi legis mors non est, etsi mortem operetur. quod enim conturbamur fragilitatis est, quod euadimus Christi.

Ergo ut ad exordia sermonis huius reuertamur, mens bona [*]( I> ) est, quae habet tractationem rationis et intendit sapientiae disciplinis, sed grauis lucta est ei cum mortis corpore et plerumque rationem mentis uincit carnis inlecebra. ideo [*]( 7 Rom. 7, 24 sq. ) [*]( 3 eligit A (s. m2 i legit) PD et m\'l W legit V et (corr. eligit) T elegit VII m1 cet. bonal- (na eras.) A 4 corporis A ml FS1 et («. ras. 6 litt.) P corpus JVP* corporis aoluptas Am2 et (uolllptas del.) T 5 adpetentia VN\' adpenitentia .AcaP\' et (kis del. et s. scr. appetentia) T * n. adp*e««tentia P (a et ni et uirgula eras.) 7 gra in spatio angusto ins. A 8 liberabit (b alt. ex u) AWD 12 facta P1 ipsum A (a. m2 J ipse) et s. u. T 14 coacerbatum AV et (v s. b) m2 Pi1.ID m3 81 ml T 17 ab omni T 19 conturba.mur A conturbatur 81 et (corr. m2) VI\' 20 ipi gratia est A (gratia est add. m2) gratia xpi est T 21 exhordia A 23 lucta A (s. m2 t relucta) relucta T 24 ideo A ml P et ideo A m2 cet. )

16
dominus primo legem dedit, cui mens hominis sese ad optemperandum dedit et ei seruire coepit, ut esset subdita; sed [*]( E ) caro subiecta non erat, quia sapientia carnis non est legi subdita et praeceptis eius repugnabat. non enim poterat uirtuti oboedire cupiditatibus dedita et lenociniis carnalibus implicata. ideo laborandum est, ut teneamus dei gratiam. mens itaque bona, si rationi intendat, sed parum perfecta, nisi habeat gubernaculum Christi. uenit enim dominus Iesus, qui nostras passiones cruci suae adfigeret, peccata donaret. in cuius morte iustificati sumus, ut totus mundus eius mundaretur sanguine[*](. F ) denique in morte ipsius baptizati sumus.