De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clauis teneantur. adfixae. si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam uiuentes ad ea quae sunt mundana reuocamur? quid nobis cum elementis mundi, quid cum cupiditatibus, quid cum luxuria atque lasciuia, quibus in Christo mortui sumus? quodsi sumus in Christo mortui, in Christo resurreximus; cum Christo igitur uersemur, cum Christo superiora quae sunt, non quae [*]( 451 A ) corruptibilia et terrena quaeramus. Christus surgens a mortuis ueterem hominem adfixum cruci reliquit, nouum resuscitauit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, deo re-urgeremus. mortua est caro nostra, quid iterum peccato reuiuescit, quid iterum peccato oboedit? quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? mortui sumus carne. [*]( 3 I Cor. 1, 26 22 Rom. 6. 2 ) [*]( X/ 1 adoptemperandum P (do in ras.) 2 cepit A V esset (ts. u. m2) sub- dita A (/ m2) sabdita easet T 5 implicata (implicita m2) A 8 gabernacula call 9 crucia A (s exp.) P (a eras.) 13 in illius crucis A (in .del. m2) P affixae teneantur 81 xE 17 alt. in xpo eras. A 18 mortui post in Christo tranltponit m2 A in xpo ante resurr. om. PD io (8. m2 cO) T, in quo deinde m2 del. cum xpo 20 resurgens NT (re s. v. m2) D 21 crucis At om. VN, cruci 8. u. T 22 ut (t 8. u.) A 23 eet in ras. m2 91\' (ex sunt ut uidetur) est autem A (autem a. u m2) T reniuescit AV et m1 a reuiuiacit Hm3 cet. 24 peccato < V a. 0 m2) regnat A 25 carni P )

17
renouati sumus spiritu. in spiritu ambulemus, quia spiritum Christi accepimus. si autem Christus in nobis, ergo sit nobis [*]( B ) caro mortua propter peccatum, spiritus uero uiuat propter I iustificationem.

sic quod erat inpossibile legi solutum est, si in spiritu ambulemus: sic passiones sepelimus, si crucem huius corporis non resoluamus, si chirographum peccati, quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si ueteris hominis amictum quem exuimus non induamus. scriptum est enim in Canticis: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? [*]( C ) mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur eius pullulant uitia? ideo lex non praeualuit, quia carnem non mortificauit, ideo quasi umbra praeteriit, quia non colorauit, ideo etiam obumbrauit nos a sole iustitiae, quia coaceruauit crimina: ergo et obfuit.

Quid igitur opus fuit ut lex promulgaretur, si profutura [*]( D ) non erat?

habebamus iam legem naturae, erat unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cuius operibus caro non posset iustificari ? accessit uinculum, non solutio; addita [*]( E ) est peccatorum agnitio, non remissio. peccauimus omnes, qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.