De Iacob
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Disce humilitatem, homo, apostolici uim cognosce magisterii. si seruum te dicas, libertus es: si liberum te iactes, seruus es. nam et ille qui quasi seruus redemptus est libertatem habet et iste qui quasi liber uocatus est bonum [*]( D ) est illi ut seruum Christi se esse cognoscat, sub quo seruitus tuta est et libertas secura. quis quasi idiotam Paulum uel in ipso iure adserit? sciuit discernere inter libertum et liberum et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: qui enim uocatus est in dominos seruus, libertus est domini; similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. reuera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber; omnes enim in seruitute generati. quid seruili condicioni adrogantiam libertatis [*]( E ) adsumis? quid titulos nobilitatis usurpas, seruilis hereditas? nescis quod te Adae atque Euae culpa mancipauerit seruituti? nescis quod redemerit te Christus, non emerit? non auro et argento redempti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni clamat apostolus Petrus. ergo redemptus a domino es et seruus es qui creatus es, seruus es qui redemptus es et quasi domino seruitutem debes et quasi redemptori. nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo quam libertatem [*]( F ) esse. ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, aduersus lapsum cautior, aduersus superbiam tectior. ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noueris legitimum obsequium [*]( 15 I Petr. 1, 18 sq. ) [*]( 1 homo P ml o homo P m2 A (o in ras. m2) cet. 2 si A m2 s. u. X (si seruum ex seruum) VT, om. cet. dicis m2 PW et mlWE liberum (1 ex b) P 6 quis A (8. m2 t qui) idiotum A (s. m2 i tfi) P (corr. m2) 7 sciuit enim 91\' (enim 8. u. m2) 91 xE 9 in om. P 13 assuimis P hereditas (f tis s. s m2) A hereditas (as ex atis) T 15 redemerit A (e alt. ex i m2) non emerit del. m2 A, in mg. T 16 et A (s. m2 i ñ) P non cet. conditione (om. paternae traditionis) N\' 18 a dno redemptus Am2 T 19 et pr. A (del. m2) P, om. cet. 20 redemtori P 21 libertatinitatem V (ta pr. exp.) libertinitatem T (a 8. n, sed eras.) liber+tatem P (a ercis.) 25 tuo del. m2 A, s. u. T )
Quid autem est quod tibi non contulit dominus? legem [*]( 449 A ) dedit, adiuncxit gratiam. lex enim peccatum denuntiauit, sed in condicione lubrica penitus cohibere non potuit. cognoui [*]( B ) enim peccatum quod nesciebam, cognoui concupiscentiam esse peccatum, et hac occasione cognitionis peccati aera cumulata sunt, quia peccatum, quod ante per ignorantiam meam mortuum uidebatur, in me reuixit: ego autem mortuus sum sub peccati uulnere, quia cognitio culpae, quae mihi profutura uidebatur, haec nocuit, ut scirem quod uitare non poteram. peccatum enim prodidit et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius aceruauit inuidiam. itaque supra modum factum est peccatum [*]( c ) mihi, quia cumulatum est denuntiatione mandati; crescit enim culpa, cum proditur nec cauetur. quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrandum peccatum operatum\'est in me mortem? nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse dominus ait: si non uenissem et locutus fuissem his, peccatum non haberent.
quid miraris igitur si lex [*]( D ) quibusdam morti sit, cum morti sit et domini salutaris aduentus, per quem redempti sumus? infidelis enim mortem sibi quaerit [*]( 6 Rom. 7, 7 20 Ioh. 15. 22 ) [*]( 2 qui; A (a eras.) militas P (as m2 ex ea) 4 dedit! iuncxit A m1 dedit iuncxit (8. peccatum dedit ad) A m2 dedit adiunxit (adiuncxit V) PYN. post dedit add. liber s. Marci 510 peccatum (a. m2 praeceptum) dedit, T peccatum deleuit. in D verba peccatum dedit adiunxit gratiam scripta sunt in ras. uerborum adiunxit gratiam. lex enim et in mg. add. lex enim enim om. N\' 6 esse ... quia peccatum om. VN, in mg. T 7 aera A (a pr. et alt. partim eras.) aera P comulata A 8 quod 8. u. m2 AP et quod T (et del.) meam] in me (om. postea in me) WE 9 sub del. m2 A, 8. u. T, om. VN 13 acerbauit P (v 8. b m2) N (v 8. b m3) T (v 8. b ml) cet. 14 comulatum A 17 demonstrandum A (8. m2 t do) P (o m2 8. 6) demonstrando cet. 18 nam***| certum A (eer eras.) 21 his (h eras.) A 22 quibusdam morti (8. m2 t tis) A i saluatoris A (8. m2 i salutaris) T 28 infldeli? A m2 )