De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Doceri autem eam et sapientiam et disciplinam scriptura [*]( 447 A ) testatur, de temperantia in lege, de ceteris in lob libro, in quo scriptum est: nonne dominus est qui docet [*]( B ) intellectum et disciplinam? et in euangelio dominus ipse ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. et alibi ad discipulos ait: ite, docete gentes baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde autem discipuli dicti aut quid aliud a Christo nisi uirtutum operari praecepta discebant ? denique Dauid ait: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo n o s. utique timor dei de numero uirtutum est, quia initium [*]( C ) sapientiae timor dei, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: gratias autem deo, quod fuistis serui peccati, sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis, liberati [*]( 1 Gen. 8, 3 8 Exod. 20, 18 sqq. 9 Iob. 82, 1 11 Matth. 11. 29 12 Matth. 28, 19 16 Psalm. XXXIII 12 17 Psalm. CX 10, cf. Prouerb. 1, 7; 9, 10 Sir. 1, 16 19 Rom, 6, 17 sq. ) [*]( 1 tenendum A (f a 8. u. w?) 2 est om. E medio om. VN paradysi P paradiso (i 8. o m2) A paradyso N\' (o ex i W) paradiso V-AT 3 illud o-m. P 4 paradysi PN\'T 5 inmortalitates A (corr. m2) P (is ex es, sed i eras.) hanc A (8. m2 f hęc) 6 affectibus A (8. m2 i tus) 7 doceri A (i e 8. i m2) P (-re m 2) N\' docere FW et (dum add. 8. u.) T eam eras. ¥I\', om. WE 8 libro iob N\' in quo del. m2 A, 8. u. T 9 dns est exp. et 8. scr. ds m2 A, dS (8. dns 5) T 10 ipse del. m2 A, 8. u. T 12 omnes gentes WEPT 13 eas A (s m2 l eos) eos VN 17 dni VD de del. m2 A, 8. u. T, de numero om. E quia Gelenius uia V (8. m2 af una) 8 (una R. v. m3) cet. initium enim T et (enim 8. u. m2) V 18 dni N\'D (xορίου LXX) 19 gratiag A (s exp. m2) gratia H gratias (s 8. u.) T 20 oboedistis P (s pr. 8. u. m2) 21 quam 8 et (m eras.) N\' liberi N\' )

10
autem a peccato serui facti estis iustitiae. doctrina igitur facit, ut possimus peruenire ad iustitiam. potest ergo adquiri iustitia discendo. intendamus igitur studio in formam euangelicae doctrinae. minimum studii plerumque pro maximo habetur. in studio enim sunt omnia, per quod adhibetur oboedientia, quae in utramlibet partem propenderit aut culpam. [*]( D ) adiungit aut gratiam. haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec in Adam secundo ad uitam uocauit.

Non est quod cuiquam nostram adscribamus aerumnam nisi nostrae uoluntati. nemo tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. non habent crimen quae inferuntur reluctantibus, uoluntaria tantum commissa sequitur delictorum inuidia, quod in alios deriuemus. uoluntarium sibi militem eligit [*]( E ) Christus, uoluntarium seruum sibi diabolus auctionatur. neminem iugo seruitutis adstrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum aere uendiderit. quid carnem quasi infirmam accusamus? membra nostra arma sunt iniustitiae et arma iustitiae. uidisti pauperem iniuriam accipientem, protexisti eum: membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab iniuria uindicasti. uidisti egenum, donasti eum muneribus: dextera tua mortem a tuo pectore reppulisti. uidisti eum qui ducitur ad mortem, [*]( F ) eripuisti eum, quia scriptum est: eripe eum qui ducitur ad mortem: membra tua sunt arma iustitiae, si iniuste [*]( 8 I Cor. 15, 45 et 47 17 Rom. 6. 13 et 19 22 Prouerb. 24, 11 ) [*]( 2 ergo (s. m2 t igitur) A igitur W/\'ET 3 discendo s. u. m2 P 5 habegtur P 6 utrumquelibet ml AP utramquelibet A m2 P m2 V et (que del. m3) 31 (que eras.) ¥I\' 9 nrm AP 11 inferuntur Erasmus inaeruntur libri 13 quod A (8, m2 t quo) quo tH & 6 (fi S s. u. mSS) quod (d s. u. m2) V eligit AtnaPaT elegit AmlPVL legit VN1 15 se ei A (se exp. et 8. ei scr. t se m2) ei se T ei post aere transponunt WE peccatorum uere P peccator.uere A ml (peccatorQ aere m. ant., j. t peccator uere m2) 17 iniusticie 8. u. m3 2I iniquitatis 91\' (s. u. mH) QlxE et in mg. (ante sunt) T peccati V (in mg. m2) om. AP et arma s. u. m2 A 20 dextera tua D dexterae tuae cet., fort. excidit ui uel simile quid 21 repulisti A uidisti (8. m2 t uidens) A uidens niT uidisti (ti 8. u. m2) 91\' 22 quia P (i s. u.) 23 arma sunt 91x )

11
hominem perire non passus es. uidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos auersatus deseruisti: membra tua arma sunt [et arma] castimoniae. contra autem si oculus tuus uidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti uulnus, inpressisti telum corpori tuo: membra tua arma peccati sunt. uidisti possessionem [*]( 448 A ) pupillorum et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui: membra tua arma iniquitatis sunt.

affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem uoluntatis ministra. non ergo uendat nos uoluntas nostra. clamat apostolus: nescitis quoniam cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius cui oboeditis, siue peccati in mortem siue oboeditionis ad iustitiam? ergo si aut peccato seruimus aut iustitiae, [*]( B ) consideremus in qua parte seruitus tolerabilior, fructus uberior. sed qui potest esse fructus in morte? peccati enim stipendium mors et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium, cum ea quae gessimus erubescimus. seruire autem iustitiae libertas est; qui enim uocatus est in domino seruus libertus est domini: similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. utraque condicio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa seruitus et gloriosa libertas: pretiosa [*]( c ) seruitus quasi tanti sanguinis pretio comparata, gloriosa autem libertas, quam nulla seruitus culpae, nulla peccatorum uincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui seruitutis addicunt [*]( 4 Matth. 5, 28 11 Rom. 6, 16 16 Rom. 6, 23 19 I Cor. 7, 22 ) [*]( 2 libidines (s. m2 i nem) A libidinfi T 3 aduersatus A et (d expo m2) P auersatus fa pr. ex ad m2) W et arma del. m3 VI 4 uidet Am2%T concupiscendam M (am ex um) 5 inpresisti A et (corr. m2) P 7 expulisti 91\' (1 s. u. viSf) 11 exhibetis V (h s. u.) A (s, m2 i buistis) exhibuistis N\'T 12 oboeditis PP\' oboedistis cet. 14 ergo sicut (8. m2 i aut) A 19 dno: Â (6 eras. ut uidetur) 20 duo 51\' (corr. m2) 21 obtima A ee T (ex est) et (e pr. eras.) Pit\' est 91Z) 22 libertas est V (est s. u. m2) 24 quam nullus A (s. m2 f ]a) P (nullins m2) quam nulla T (s. t nullius) uincla PVT 26 addicunt P m2 UU\' m2 addicant T (u s. a) N\' m1 cet. )

12