De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

quae sint aliena signa intentius et inpensius consideremus. signum suum posuit Christus in frontibus singulorum; ibi quoque antichristus signa sua ponit, ut proprios recognoscat. sed qui in occulto Iudaeus [*]( B ) est, illi uerus confessor dicit: posuerunt signa sua signa, et non cognoui. posuerunt diabolus et ministri eius, sed ego nesciui illa, quia non consensi artibus eius, non adquieui eius imperiis. posuit Assyrius Nabuchodonosor . signa pueris Hebraeorum et mutauit illis nomina et praecepit, ut adorarent imaginem eius et recederent ab sollemnibus patrum suorum ritusque Chaldaeos posthabita dei lege sequerentur. constituit hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae [*]( C ) contagia declinaret. recte ergo ei conuenit dicere quia signa non cognouit aliena. iussum erat ut Hebraei pueri adorarent imaginem regis; responderunt ei: non adoramus imaginem tuam. apte ergo dixit unusquisque eorum: posuerunt signa sua signa, et non cognoui, id est non sum expertus, non ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli. unde et de dei filio legimus quia peccatum non cognouit. et alibi habes: quoniam qui custodit mandatum non [*]( D ) [*]( 6 Apoc. 7. 3; 9, 4 13 Dan. 1, 6 sq. 19 Dan. 3, 18 23 II Cor. 5, 21 24 Eccl. 8, 5 ) [*]( 1 quamquam scripsi quamlibet B quam cet. longe P (n 8. «.) positi f̣ụẹṛụṇṭ D 2 dpctor D (u 8. Q) 3 in captiuis DP\' 5 agnoscit BC 6 signa sua DP\' 7 Christus] deus B antecristus P sua signa B 8 ponet B posuit DP\' 9 illi DP\' ille cet. signa alt. P (g ex i) 10 eius signa sed DP\' 11 non alt. PDC et non B nec P\' 12 imperiis eius B adsyrius P nabuchodonosor (u cx o) P 13 mutabit (u s. b) P 14 ab scripsi ad P a cet. 15 chaldeos P ml chaldeorum Pm2 caldeorum C legē P lege dei DP\' 16 daniheID 18 cognouit B (in mg. m2 cognoui) 19 adorabimus P\' 20 aperte (om. ergo) B 21 signa P (i 8. u.) 22 sensu DP\' )

288
cognoscit uerbum nequam, cum liquido clareat quia non cognitio inprobitatis, sed societas criminosa sit. ipse etiam Dauid in posterioribus dicit: declinantes autem a me malignos non cognoscebam, ubi autem uoluerint haec signa aduersarii ponere declarat. sicut in uia inquit supra summum. quasi in silua lignorum securibus conciderunt ianuas eius in id ipsum, bipenni et ascia deiecerunt illud. quid sibi hoc uult nisi ut ostendat quia fides nostra non quasi in uia esse debeat, ne ueniant uolucres caeli et auferant eam, sicut uerbum illud,[*]( E ) quod legis in euangelio, non debere circa uias et semitas seminari ?

! Ergo uolentes fidem sancti huiusce eradicare aduersarii, qui non uident signa sua in corde eius, temptauerunt quasi in uia, id est in peruio conlocare; cor autem in summo est, quia oculi sapientis in capite eius. et posuerunt signa quasi in silua lignorum, quae cito exuruntur igne aut securibus conciduntur; exit enim ignis de silua et exurit etiam caedros [*]( F ) Libani. hoc autem faciendum putarunt, ut polluerent diuini nominis tabernaculum, quod in nobis est. sicut enim templum dei sumus, ita sumus et tabernaculum dei, in quo domini festa celebrantur. ergo tu, o homo, summum tuum custodi, ut conquasses capita inimicorum uerticem capilli [*]( 3 Psalm. C 4 5 Psalm. LXXIII 5 sq. 10 Luc. 8, 5 16 Eccl. 2, 14 Psalm. LXXIK 4 sq. Hier. 26 (46), 22 sq. 18 Zach. 11, 1 20 I Cor. 3, 16; II Cor. 6, 16 23 Psalm. LXVH 22 ) [*]( 1 cognoscet B (γνώσεται LXX), fort. recte 3 malignos a me B 5 deponere B iu om. DP\' 6 supra om. B 7 conciderunt P lei s. u.) indipsum P 8 deiecerunt P (c ex r) illut P hoc sibi B *10 uolucres P (e ex i m2) 13 sancti ante uolentes transponit B huiusce Erasmus cuiusce PBC cuiusue DP\' aduersarii eradicare B 14 quo B uident B uidentur P (ur eras.) cet. signa P (g 8. u.) 15 somno B (in mg. m2 samo) 16 ocutas B sapientis P (is ex es) 18 exiit DP\' siluis B 19 putauerunt BDP1 20 est in nobis B 22 summum DP\'C somnum P aomuiuin (in mg. m2 sQmum) B )

289
perambulantium — in superfluis enim perambulant, non in sanctis: in uertice capilli, non in uertice deuotionis et fidei —, et si spiritus potestatem habentis in te ascendat, ut habes in Ecclesiaste, locum tuum non derelinquas. etenim superiorem te Christus constituit, quem ad imaginem dei fecit. tene ergo superiorem fidei et pietatis locum, quem a Christo accepisti, ut superior factus ascendentem de [*](649 A ) inferioribus, hoc est de terrenis et saecularibus spiritum nequam facile repellas et signa eius non suscipias in pectore tuo. non occupet animae tuae uestibula nec introitus mentis tuae et quasi in silua lignorum ignibus suis fragilia et caduca populetur aut securibus suis ianuas tui cordis excidat. sit igitur in nobis non silua, sed uinea: sit porta nostri oris et cordis clausa diligentius, ne hostis introeat. cito diffindit ianuam, si patentem inuenerit; at uero Christus pulsat, [*]( B ) non deicit, . qui confortauit, o Hierusalem, seras portarum tuarum. Christus manu pulsat, ut aperias, aduersarius securibus concidit, et ideo scriptum est, ne securis et malleus in domum dei intret. foris debet esse superbia ac fallacia, non intus; foris enim pugnae, pax intus, quae supra omnem intellectum est. non scindatur ferro anima tua, sed ut anima Ioseph ita anima tua ferrum pertranseat, ne principale tuum uelut quoddam tabernaculum uerbi in ipso fidei [*]( C ) [*]( 2 Psalm. LXVII 22 3 Eccl. 10, 4 5 Gen. 1, 26 sq. 11 Psalm. LXXIII5 sq. 15 Cant. 5, 2 Luc. 12, 36 16 Psalm. CXXXXVII1 sq. (12 sq.) 18 Reg. III 6, 11 (7) 20 II Cor. 7, 5 Philipp. 4, 7 22 Psalm. CIIII17 sq. ) [*]( 1 perambantium P 3 habens B 4 non] ne B relinquas DP\' 5 te ips superiorem DP\' quem PC et (post dei transpositum) B quia DP\' 7 a Christo om. B (in mg. m2 quem a christo) 8 se (eras.)I saecularibus P 9 eius om. C 11 caduca et fragilia B 14 difflndit scripsi diffidit DP\' defidit P ml defigit P m3 C deficit B (in quo ianna; in mg. m2 at deijcit ianuã) 15 patentem eam B at] a P 16 ducit B (in mg. m2 af deijcit) quia DP\' hierusalem P (e pr. 8. u. m2) serras P 19 malleus P (e ex i m2) domo DP ac] et B 20 enim om. DP\' 22 per ferrum pertranseat B (per alt. postea add.) ) [*]( XXXII. Ambr. pars 2. ) [*]( 19 )
290
principio et doctrinae spiritalis diruatur ingressu. fundatus enim usu atque exercitatione immobilis perseuerat nec locum dat ei qui in summum quasi transfigurans se in angelum lucis conatur ascendere. qui si in nobis sua signa non uiderit, auctoritatem resistendi habere non poterit. ergo ne adfligat nos inimicus, ne ossa nostra confringat, non deficiamus perseuerare in Christo, ut dicat de nobis: triduum habent quod perseuerant mecum, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia. beatus, cui ipse cordis dederit firmamentum, ut deficere non possit in istius uitae tramite[*]( D ) constitutus. non deficit qui sperat in domino atque ei intimo confitetur affectu, quandoquidem etiam eques ille, cuius equi calcaneum serpens momordit, etsi retro cecidit, deceptus tamen non est, quia salutem expectauit a domino.

Tertia quoque interpellatio, quod in medio hominum [*]( E ) nequitias exercentium constitutus causam suam ab eorum contagio cupiat separari. quod multi ad dominum Iesum [*]( F ) referendum putant, eo quod ipsius solius est non timere iudicium, qui uincit cum iudicatur. habet enim a uiro iniquo iudicium, in quod uolens Christus ingreditur, ut habes scriptum: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te? ceterum cum ipsi omne iudicium dederit pater, non quasi infirmo utique, sed quasi filio, quod -potest ipse subire iudicium? si iudicium patris arbitrantur filio esse subeundum, pater [*](3 II Cor. 11, 14 6 Psalm. XXXXI 11 7 Matth. 15, S2 9 Psalm. XXXXII 2 11 Prouerb. 28, 25 Psalm. XXXXI 6 et 12 12 Gen. 49. 17 aq. 15 Psalm. XXXXII 1 21 Mich. 6, 3 22 Ioh. 5, 22 24 Ioh. 5, 22 sq. ) [*]( 3 transfigurans P (s pr. 8. u.) in om. B 4 uideret P (-it corr.) DP\' 7 habet Df 11 intimo ei DP1 12 ille eques BC 15 metio P (d 8. t m2) 17 contagione D 18 est om. B 21 popule DP\' quit alt. P in quo B 22 ipsi omne iudicium PDP* omne iudicium illi (ipsi C) BC 23 utique infirmo DP\' sed quasi filio B (om. quod ... dedit filio; in mg. m2 v Deest, quae infra in mg. add. ai sed quasi ... iudicium subire ... ut omnes etc. Vel sic: sed quasi... subire iudicium ... pater utique etc.) )

291
utique non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. pater honorat filium, et tu diiudicas? hoc eo posuimus, ne quia nos arbitraretur quasi metu [*](650 A ) quaestionis in locum domini subrogare personam prophetae, cum sanctus Dauid praeuidens spiritu insurrecturos Iudaeos aduersus domini passionem iudicium suae fidei non pertimescat, discerni quoque causam suam a persecutorum gente deposcat, ne malis generis sui et posteritatis - heredibus prosapia totius Iudaici generis implicetur.