De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

non inmerito ergo turbatur, qui uidet sibi aduersus carnem et sanguinem esse luctamen, atque [*](B ) in se ipso sibi graue esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non ualeat, nisi caeleste auxilium suffragetur; nemo enim grauior hostis homini quam domestici eius. quid autem tam domesticum quam sibi homo et suae carnis infirmitas? et ideo festinat propheta et toto precatur affectu, ut Christus adueniat, fortitudo uniuersorum, qui suscipiat omnes infirmitates et faciat utraque unum conpugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias sublato soluat pariete, qui internum quominus in concordiam conueniret [*]( C ) diuidebat affectum. ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis, qui legis et aequitatis inmemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium, repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret uenire qui promiserat remedio se futurum, et tamquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda reuocatus orabat, ut squalorem huius saeculi repulsura lux inradiaret, aeterna [*]( 14 Mich. 7, 6 18 Ephea. 2, 14 sq. 27 Psalm. XXXXII 3 ) [*]( 3 honorificat DPC 4 posuimus P (i 8. u.) arbitretur DP\' quasi in estu B (in mg. m2 at metu) 7 suae fidei] domini B pertimiscat P 8 ∗∗∗∗ gente deposcit (i ex a) B 11 uidet P (e ex i) luctamen P (c 8. u.) 14 homini hostis B 17 xps P\'C et (s ex i m2) B zpi PD 18 compugnantes B (om. que et unum; in mg. m2 ai utraque unum, uidelicet compugnantes) 19 mentes DP\' soluat om. B (in mg. m2 a! sublato soluat) 22 proximis P (r 8. fl., i alt. ex u) 26 lucescentis P (e pr. ex i m2) 27 repulsa DP\', ) [*]( 19* )

292
adesset ueritas, quae fallacem imaginem mundi huius aboleret. [*]( D )

adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe [*](E ) remissio peccatorum.

Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum[*]( F ) caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain[*]( 651 A ) alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris [*]( 3 Esai. 65, 1 6 Psalm. XXXXII 3 12 Psalm. XXII 5 14 Psalm. XXXXII 4 17 Gen. 3, 8 20 Gen. 4, 5 21 Gen. 4, 5 sq. 23 Gen.4,10 ) [*]( 5 eclesia P (c s. u.) ecclesia P\' 8 totius mundi esset B 11 atterentium DP\'C 12 dixit] ait B 13 conterunt] tribulant B me] nos DP\' ait om. B (dicit s. tt. m2) 15 pulchre P (r a. u.) adam] ad dfii DP\' 17 decore] de qua re DP\' 18 conspectum scripsi conspectu libri 19 aduersus PB a om. B 21 conspectu P (B S. fl.) conspectu dni DP\' uis PC ui B lis DP\' 23 occideret (in mg. m2 occiderat) autem B 25 bonum B (in mg. m2 al bonitatem) 26 fratri germanitatis B (in mg. m 2 ai fratris genllanitati) )

293
germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut [*]( B ) resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam.