De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

non ergo aliqui [*]( F ) addant: domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, quod est euidentius. denique supra dixerat: pater, dimitte illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper est filius. quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur.

ergo proiectus est de utero in patrem, de uentre matris suae, hoc est: definiuit quod ille uterus qui proiecit eum uenter est matris. pater autem dicit: ex utero ante luciferum genui te. non proiecit utique filium pater, a quo numquam egressus est filius, sicut ipse ait: traditus sum et non egrediebar. non proiecit eum, cui eiusdem substantiae unitate conectitur. [*]( 647 A ) [*]( 3 Psalm. LXX 6 5 Psalm. XXIII 10 Luc. 23, 46 14 Luc. .23, 34 16 Ioh. 1, 18 21 Psalm. CVIIII 3 23 Psalm. LXXXVII 9 ) [*]( 1 exuret B (in mg. m2 eIurat) exurit DP\' 3 dicit B 5 proiectums P (m del.) 6 et om. DP\' 7 uicesimo primo DP\'C 9 terrana P (ae ex a pr. m2) 10 dixit] ait B 11 post tuas add. dne D (eras.) cet. (in B haec adscripta sunt in mg. m2: ai in manus tuas ḍṇẹ ... in latinol aliqui om. B (add. in mg. m2) addant D (e s. a) 12 quod neque B m2 in mg. quodque P (d 8. u.) quoque B quod nec cet. 15 hoc om. DP\' 16 conimendare P (d in ras.) commendabat DP\' se om. DP\'C 16 sinum P (m del.) 18 hec P1 19 est om. DP\', post utero transponit B 20 diffiniuit BDP\' 21 dixit B luceferum P 22 pater filium B digressus B. )

285
potest ergo et sic legi: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae, ut sequatur: deus meus es tu, ne discedas a me. potest et sic: de uentre matris meae deus meus es tu, quoniam et in utero positus a te numquam recessi; tecum eram qui tamquam Ionas in utero ceti positus te pro populo deprecabar. et uere de uentre matris suae cum deo erat, secundum quod scriptum est: quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est et: antequam patrem uocaret aut matrem, [*]( B ) uirtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est, ut gentibus euocatis regnum patri piae cultu deuotionis adquireret.

Uideamus cetera. quare inquit me reppulisti et quare [*]( C ) tristis incedo, dum adfligit me inimicus, confringit ossa mea? exprobrauerunt mihi qui tribulant me, dum dicitur mihi cottidie: ubi est deus tuus? quare tristis es, anima? et. reliqua. prima interpellatio querellam habuit, [*]( D ) quod conperendinarentur bona, quorum iam fructus desiderabatur. secunda interpellatio, quod expectatus prudentibus Christi differebatur aduentus, quem lex adnuntiauerat, quem prophetae pollicebantur, et eo inpatientius aestuabant corda [*]( 1 Psalm. XXI 11 2 Psalm XXI 11 (12) 5 Ion. 2. 1 7 Esai. 7, 16 9 Esai. 8, 4 13 Psalm. XXXXI 10 sqq. ) [*]( 5 ionas om. B (in mg. m2 af tanquam ionas) coeti P coti BD / /. 6 matris uentre suae B 7 secundum P (n a. u. m2) 8 elegit P (e alt. ex i) eligit C 9 uocaret patrem DP\' 10 spolia Damasci B (in mg. m2 ai spolia samarię) 11 est P (t 8. u.) cultu om. B 13 me inquit B reppulisti P (p alt. 8. u.) 14 incedo P (e ex i) inimicus P (u ex o) inimicas meus DP\' 15 post me add. inimici mei B 16 mihi om. DP\' 17 anima mea D et (qui add. et quare conturbas me) P\' querelam BDP\'C 18 cumperendinarentur B (om. quod; in mg. m2 at quod cόperendinaretur), om. spatio relicto P) corum P 19 interpellatio P (1 alt. s. u.), om. DP\' 20 deaiderauerat B (in mg. m2 ai adnuntiauerat) 21 pollicebantur P (1 alt. 8. u.) )

286
iustorum, quoniam ad omnium redemptionem cognouerant esse uenturum ...... quoque uniuersorum, quibus euangelico tramite uiam uirtutis aperiret bonorumque operum semitas [*]( E ) demonstraret, sicut ipse dixit m Prouerbiis: dominus creauit me principium uiarum suarum. ideo ergo dicebatur ei: ubi est deus tuus? quia adhuc non uenerat Christus, sed sperabatur. saeuiebat ergo diabolus, ut obtereret quos sciebat in aduentum domini credituros, et <eos> diuersis adflictabat exitiis. interpellat ergo Dauid, ut morantem excitet questu prophetico, festinare urgeat, admoneat subuenire. habemus similitudinem huius interpellationis etiam in posterioribus, ubi [*]( F ) dicit idem propheta: ut quid reppulisti nos, deus, in finem? et ibi aperte quod congregationis suae oblitus sit et uirgam suae hereditatis abiecerit flebiliter deplorauit et quod in plebem dei insurrexerint eius inimici, de quibus ait: et gloriati sunt qui oderunt te in medio festi tui. forte hic uersiculus uideretur Assyrios declarare, qui triumphauerunt populum Iudaeorum, nisi sequeretur: posuerunt signa sua signa, et non cognoui. signa semper in bello sunt, quae proeliaturos praeire consuerunt et agmen ducere militare. unusquisque numerus aut legio signa sequitur sua. et si dispersi fuerint bellorum tumultu, eo ubi signa sua esse [*]( 4 Prouerb. 8, 22 12 Psalm. LXXIII 1 13 Psalm. LXXIII 2 sq. 15 Psalm. LXXIII 4 18 Psalm. LXXIII 4 sq. ) [*]( 1 lacunam significaui; excidit fort. mentes inluminaturum; quoniam ad omnium (ad omnium om. C) redemptionem cognouerant esse uenturum (uenturam C) quoque (quodque P d a. U., et DP\\ qui om. quoque) uni uersorum PDP\'C quoniam ad omnium corda iustorum redemptionem gentium cognouerant esse uenturum quorum uniuersorum B (in mg. m2 at quoniam ad redemptionem cognouerant uniuersorum. quorum uniuersorum?) 3 ueritatis DP\' 4 dicit DP\' 8 aduentu BDP* et eos scripsi et BDP\', om. PC 9 exicidet P (i pr. eras., e alt. ex i) questu P questu (in mg. m2 ai et questu) h 15 insurrexerint P (n alt. 8. ft.) 16 oderant P 17 trinmfauerunt P triumpharunt P 20 consueuerunt DP\' 21 et unusquisque B sua sequitur B 22 prospexerint esse B )
287
perspexerint quamquam longe positi reuertuntur. unusquisque [*](648 A ) ductor haec signa constituit et sequenda praescribit. sed sunt etiam alia signa, quae uictor hostis inponit et tamquam cap- . tiuis obseruanda decernit, sed qui fidelis est miles propria signa sequitur, non cognoscit aliena.