De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Quare me oblitus es et quare me repulisti? deus non [*]( 646 A ) obliuiscitur — inpossibile est enim ut obliuiscatur, cui omnia [*]( B ) quae sunt facta et futura praesentia sunt —, sed nostra peccata meritum ei obliuionis infundunt, ut obliteret eos quos indignos sua uisitatione cognouerit; eos enim cognoscit dominus qui sunt ipsius. tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: non noui uos. quis est ergo qui possit deo dicere: quare me oblitus es? sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmibus est. sanctus dicit quasi meriti sui [*]( C ) conscius, et tamen quo sanctior, hoc humilior. quodsi uix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: quare operis tui oblitus es, quare uisitationis tuae oblitus es, postremo quare infirmitatis meae oblitus es? quid est enim homo nisi quia uisitas eum? non ergo obliuiscaris infirmum. memento, domine, quia infirmum me fecisti, memento quia puluerem me finxisti. quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de uultu tuo soliditas mea [*]( D ) prodeat? cum auerteris faciem, turbabuntur omnia: si intendas, uae mihi. non habes quod in me aspicias nisi contagia delictorum; nec deseri utile nec uideri est, quia dum uidemur offendimus. possumus tamen aestimare quia non repellit quos uidet, quia emundat quos aspicit. ignis ante eum [*]( 1 Psalm. XXXXI 10. XXXXII 2 5 II Tim. 2, 19 7 Matth. 7, 23 12 Hebr. 6, 10 14 Psalm. VIII 5 (6) Hebr. 2, 6 15 Psalm. Cll 14 17 Iob 10, 9 18 Psalm. CIII 29 22 Ioel 2, 3 ) [*]( 1 me pr.] mei B \' 2 enim P (i s. u.) 4 oblinionis ei B obliteret P oblitinteret C obliget DP obliuiscatur B 6 ipsius] eius BC operantur iniquitatem DP\' 7 operantur P (n s. u.) uos P (o ex u) est om. B possit P (it m2 ex e) posset DP\' 8 deo dicere] non timere DP\' tamen] nomen DP\' 9 nobis (om. que) DP\' infirmib. P infirmus C\' firmis DP\' inferioribus B (in mg. 1112 at infirmioribus) quasi P (si s. u.) 10 sanctior P (c a. u.) 12 post oblitus es add. postremo PDPC quare uisitationis tuae oblitus es onl. B 18 postremo quare inf. meae oblitus es om. Ux 14 non P (n alt. s. u. m2) 18 prodeat P (d in ras.) 19 intendis DC habes P (b ex u) quid B 21 repellet P (i 8. e tert., sed hoc e ipsum ex i factum esge uideturj 22 uidet P (e ex i) )
bonum est ergo nobis, ut non repellamur. ideo queritur Dauid, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus. denique in posterioribus dixit: in [*]( E ) te confirmatus sum ex utero. sed et supra scriptum habemus: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae deus meus es tu. bonum est et proici, sed in deum. denique ex persona Christi hoc in XXI psalmo dicitur, qui uere in patrem de utero proiectus est uirginis; non enim terrena eum excepere morientem. unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad patrem dixit: in manus tuas commendo spiritum meum.
non ergo aliqui [*]( F ) addant: domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, quod est euidentius. denique supra dixerat: pater, dimitte illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper est filius. quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur.