De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum [*]( F ) saecularium super se. uenirent, quas necesse est plurimas subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter- [*]( 645 A ) pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur, id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus autem quasi in noctis tenebris manifestatur. unde tamquam uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit et adleuamentum obsecrat.
apud me inquit oratio deo uitae meae; dicam deo: susceptor meus es. bene nota [*]( 1 Psalm. XXXXI 8 6 Rom. 10, 4 6 et 8 Matth. 5. 17 9 Psalm. XXXV 7 12 Sir. 39, 6 (9) 21 Esai. 26, 9 25 Psalm. XXXXI 9 sq. ) [*]( 4 arcessiebat B accersiebat DP\' arcercebat C 5 seminis plena DP\' 6 necessariQs P necessarius BDP4 8 abysbsus P (b alt. etas.) audi dauid dicentem B 13 taetiorum PC 15 remedium B (in mg. m2 refugium) lfi eleuationes (es ex is) tn2 P ml D 17 uenerint P (corr. m2) DP\' 21 lux ed. Rom. (tpwç LXX) lex libri 22 innocentis PP\' et (en eras.) BD tenebras DP\' 23 desideret P (a 8. e tert.) desiderat C tendat B 24 accersit P\' (c pr. s. fl.) acersit D )
suscepit ergo nos dominus, quando nos finxit: suscipit et quando iubet nasci. unde ait iustus: suscepisti me ex utero matris meae. cuius matris? priusquam te formarem in utero, noui te. quos format et suscipit; exeuntes quoque suscipit: et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te. susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur, et qui uisitatione [*]( F ) susceperit, ut protegat. unde alibi ipse dicit propheta: qui habitat in adiutorio altissimi, dicet domino: susceptor meus es tu et refugium meum. prima susceptio est operationis, secunda defensionis. denique audi Moysen dicentem: extendens alas suas adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. sicut aquila suscepit, quae fetus suos examinare consueuit, ut teneat atque enutriat quibus ueri indolem partus et incorruptae gratiam naturae adstipulari aduerterit aut repellat in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit. [*]( 3 Ioh. 8, 6 et 8 6 Luc. 10, 20 8 Psalm. CXXXVIII 13 9 Hier. 1, 5 11 Hier. 1, 5 14 Psalm. LXXXX 1 sq. 18 Deut. 32. 11 ) [*]( 2 ideo et terra PBC si da in (in in ras.) terra D sic ds in (c dS in in ras.) terra P\' 3 quia BD 5 post iusti add. B uerba uu. 8-10 suscepisti me... noui te (in mg. m2 hec in altero codice uetusto non habentur) 5 ut legimus om. B (add. in mg. m2) 6 quia PDP1 quod BC 7 suscipit pr. P suscepit alt. P1 8 quando nos B unde et iustus ait B suscepisti P (e ex i) B suscepit cet. ex] de DP\' 12 sanctificaui P (n s. tI.) 13 operator om. B (in mg. m2 generis operator) dicitur P (a s. i alt. m2) nisitatione B uisitationem P (si 8. u.) DPC 15 dicit P 19 suscipit B 20 nutriat B 21 uere B indolem D (ex indolens) indolens P (n del.) indolis B indoles PO 22 repellit B (in mg. m2 a) repellat) indigneris B (om. in) 23 adhuc infirmitate B (in mg. m2 at adhuc aetate) )