De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργής dicitur, quod fide operibusque resplendeat. cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est.

[*]( 644 A ) memor ergo est dei Dauid de terra Iordanis et Hermonin a monte modico. quis est iste mons modicus? consideremus ne forte diuinitas Christi mons [*]( 1 Reg. III 3, 24 8 Ioh. 1, 18 5 Ioh. 16, 32 7 1 Tim. 6, 15 8 loh. 10, 38- 9 Ioh. 1, 1 11 Ioh. 1, 1 12 Reg. III 3, 27 13 Luc. 2, 35 16 Cant. 8, 5 19 Matth. 5, 16 21 Psalm. XXXXI 7 ) [*]( 1 gladio ante illo transponit B 2 sine post patri s. u. m2 P 3 patrem dico D patrem ... filium dico Otn. B sinu P (nu in ras.) 4 est filius DP\' 5 iunxit P (nxit in ras., fuit fort. iuncIit) et iunxit filius B filius P (1 s. u.) 10 sine uerbo non erat B 12 sqq. sjcima BD syccima P\' sichima C 13 distinxit] elegit B maria est B 14 dei om. DP\' ascendens P (s alt. 8. u.) 15 habet ex auit P 16 est ista quae DP\' 18 ἐναργής scripsi wNIATIT PC wNATIT D et (in mg.) P4 ωΝyATyθ B; cf. praefationem quod (d s. tI.) fide (i ex e) P splendeat B 19 filiis P et (iis ex ins) DP\' filius BC dicitur P (lineola clekta) dicit BC quoram P 20 in P 8. «. m2 21 ermonin P hermonin B hermoniim P\' hermonum D hermonii C iste DP 0 este P, om. B 22 mons (s 8. u.) magnus P (/• bis m2) )

279
magnus. denique caelum et terram compleo dicit dominus. si ergo diuinitas Christi mons magnus est, utique incarnatio eius mons exiguus est. utrumque ergo Christus, et magnus mons et minor: magnus uere, quia magnus dominus et magna uirtus eius, minor, quia scriptum [*]( B ) est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde Esaias dicit: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. idem tamen et ex magno minor factus et ex minore magnus: ex magno minor, quia cum in forma dei esset, semet ipsum exinaniuit et formam serui accepit, et ex minore magnus, quia dicit Daniel: et lapis, qui elisit imaginem, factus est mons magnus et impleuit omnem terram. lapis hic si requiris qui sit, agnosce: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, [*]( C ) hic factus est in caput anguli. idem tamen et cum exiguus uideretur, magnus erat. cui rei adstipulatur Esaias dicens: puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius initium super umeros eius, et uocatur magni consilii angelus. omnia propter te Christus, lapis propter te, ut tu aedificeris, mons propter te, ut tu ascendas. ascende ergo supra montem, qui caelestia petis. ideo inclinauit caelum, ut tu esses uicinior, ideo adsurrexit in uerticem montis, ut [*]( D ) te) eleuaret.

non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat, [*]( 1 Hier. 23, 24 4 Psalm. CXXXXVI 5 6 Psalm. VIII 6 7 Esai. 53, 2 9 Philipp. 2, 6 sqq. 11 Dan. 2, 35 14 Psalm. CXVII 22 17 Esai. 9, 6 ) [*]( 2 utique P (i 8. u.) 3. 16. p. 280, 1 exicuus P 4 mons magnus B 5 scriptum P (p 8. u.) 6 minurasti P unde et D 7 eeeias P (e alt. 8. u.) et 8. u. P, om. DP\' habentem DP\' 9 minorem P (m alt. del.) magnus factus B 10 exinnaniuit P (n pr. del.) 11 ut P (e s. u) et C, om. cet. 13 quis DPO qui sit si requiris B 15 item P et (corr. mp D cum et B 17 et filius DP\' 18 humeros P (o ex u) cet. uocabitur DP\'C 19 christe B (in mg. m2 at cbristus) 21 super B ideo Costerius inde libri 22 surrexit B 28 te add. ed. Bom. eleuaret P (et ex it) merito P: nihil lucramur scribendo non merito ... tuarum? abyssum P (s pr. s. u.) inuocat DP4 )

280
ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum. non praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum. clamabat lex adnuntians euangelium. erat enim semiplena et ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui [*]( E ) uenit legem implere, non soluere. quomodo abyssus lex audi dicentem: iudicia tua sicut abyssus multa. simul hinc intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod quasi suum uenit implere. cataractas autem intellegimus profunda uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis sicut imber e caelo. ergo remedium taediorum omnium Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum perfugium.