De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed uoces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet. et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret, quia urguebant iustum iniuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores accusare falsis innocentem. \'esto\' inquit \'ego errauerim et aput [*]( E ) me deuius ille inhabitet, qui mentibus hominum offundit errores, ut loquar sermones quos non oportet, sicut uos dicitis, et errent uerba mea nec oportune meus sermo promatur: cur uos in me insilitis et conuiciamini non considerantes quia a domino mihi uenit ista temptatio, qui me uallo quodam perturbationum arbitratus est saepiendum. exerceor aduersis, [*]( 8 II Cor. 12, 9 9 II Cor. 12. 10 17 lob 19, 4-R ) [*]( 1 eum om. B arcersebant P acceraebant C accersibant DP\' iniquitates DP\' 2 unicuique DP\' uir DP\' uer P uero BC\', fort. recte 3 enim (eraa.1 cuique (om. eum) B unicuique (om. eum) DP\' 4 ergo om. B fortiores ergo numquam illo ( illo numquam D) DP\' 4 uidrrentur P ml B uidebantur P m2 cet. 5 dicam DP\' fortiorc P fortior erat aeger quam cum sanus esset se ipso inuentus est. fortior enim erat aeger iob (aeger iob erat B) quam sanus fuerat secundum PBC fortior erat aeger iob (iob om. P\') quam cum sanus esset secundum DP\', qui om. fortior se ipso inuentus est; erat aeger quam cum sanus esset del. ed. Bom. 8 infirmitate B et om. B lOdolebat-B eius anima DP\' 18 deuius] deus DP\' offundit P (n s. u.) effundit BC offendit DP\' 20 errent a errant libri ne B sermo meus BDP* 21 non om. DP\' )

236
circumuallatus undique laboribus et periculis: et insultatis adhuc uolentes opprimere quem deberetis iuuare. ecce rideo [*]( F ) in opprobriis et non loquar nec respondebo conuiciis uestris. non enim uos estis qui iudicatis, sed qui iudicat me dominus est, et ipsius tamen iudicii nondum tempus aduenit. quid opus est clamare ante iudicium ? bonum est tacere dum [*]( 655 A ) expectatur qui iudicat, bonum est conuicium conuicio non referre, ne et nos inter detrahentes adnumeremur.\'

Imitemur ergo hunc uirum, qui silentio suo redarguebat conuiciantes. ostendebat enim uirtutem animi sui, quem contumeliae non monerent, et conscientiae innocentiam manifestabat, qui obiecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. at uero nos quasi aliquid nobis obiciatur, dum purgare uolumus. acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur. [*]( B ) cum dicat scriptura ut auertas dedecoris sermonem et auferas uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus. taceamus ergo, ut praetereat, ne uestimentum nostrum prouocatus exurat; scriptum est enim: noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae eius. propterea ergo sanctus tacet, etsi seruus proteruit; etsi pauper conuiciatur, tacet iustus; etsi peccator opprobria iacit, iustus ridet: etsi infirmus maledicit, iustus benedicit. tacebat Dauid, cum Gera filius Semei malediceret, Iob ridebat.

[*]( C ) Paulus benedicebat, sicut ipse ait: maledicimur et benedicimus. magisterio quippe diuino processus humanae uirtutis [*]( 1 Iob 19, 8 Ter. Adelph. III 2. 3 15 Prouerb. 27, 11 16 Prouerb. 27, 13 18 Sir. 8, 10 (13) 23 Keg. IL 16, 5 «qq. 24 I Cor. 4, 12 ) [*]( 2 adhuc om. B deberetis ex deuiritis P iubaret P (-ret m3, sed t eras.) adiuuare B 3 in... loquar om. DP\' oppropriis P 5 tempus nondum DP\' 6 est om. DP\' 7 conuitium BDP\' 9 immitemur P 30 conuitiantes B et (con eras.) D uiciantes P1 sui om. B 12 aliena a se Base om. DP\' 13 quasi] si B quasi nobis (om. postea nobis) DP\' nos purgare DP\' 14 acerbamus P (v 8. b m3) 17 exurat prouocatus B 18 scribtum B (r s. u.) 19 peccatoris om. B 21 couuitiatur BP 23 iera B 24 aitj dicit B 25 magisterio P (i pr. 8. u.) )

237
excreuit, quia iam uenerat qui ex infirmibus faceret fortiores, et audierat dicentem: benedicite maledicentes uobis et orate pro calumniantibus uos. quod uerbo dixit et exemplo probauit. denique in cruce positus de persecutoribus suis conuiciantibus sibi dicebat: pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciant, ut oraret pro calumniantibus, quibus [*]( D ) poterat ipse dimittere. Iob ergo ridebat, quia nondum uenerat Christus, cui soli sei-uabatur magnarum praerogatiua uirtutum. quia ipse est uirtutum principium, sicut dixit: dominus creauit me principium uiarum suarum.