De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, [*]( 658 A ) quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui [*]( B ) habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse [*]( C ) postea et perfectae rationis uiam innestig-auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.

increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et [*]( D ) Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret. [*]( 11 Psalm. L 8 15 Iob c. 4-87 20 Iob 2, 11 ) [*]( 4 inbe*cilla P condicio (sit> a, fort. fragilis <sit> 5 liotie P (d 8. t m2) ea postea add. 0, om. DP\' 6 quod B qua C quo cet.; sumenda <inde> est quo Henricus Schenkl 7 iniustos P (o ex u) afluere P 8 secundis P (i ex u) affligi DP\' 9 potuerent P (v 8. e alt. m3) 12 tuae om. PC (τη̃ς σοϕίας coo LXX) 14 sanctus om. B ad consolandam qui se uenerant B 15 uenerant P (n 8. u.) in sermone om. B 17 quo DP\' magisterium P (i alt. s. u.) adferant P (v s. a alt. m3) 18 placere P (1 8. u.) 19 increpauerant J9P\' 20 elifas P elifaz B eliphat DT elipha C baldac D baldach P\' asaucheorum PC sauceorum B suitheorum DP\' 21 sofar P R mineorum PBC naamathenorum DP\' 23 temptandum P (p 8. 11.) ChriatiJ dei B 24 ad maioris cor. gloriae DP\' )

234
non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum [*]( E ) menta retorquebant dicentes quia omnis uita impii in sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem . impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret [*]( F ) innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.

Audiebat haec sanctus Iob et quasi athleta fortis, in stercore [*]( 654 AB ) sedens, in tantis uibicibus et saeui doloribus uulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus mysteria loquebatur nec anquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris uacabat sermonibus. fortiores itaque sermones aegri hominis quam illorum qui non aegrotabant. illi enim loquebantur iniustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant diuina iudicia, poenas reorum, praemia sanctorum, sed reum a iusto discernere nesciebant. denique quem dominus deus iustum [*]( 4 Iob 15, 20 5 Iob 20, 15 7 lob 20, 7-9 9 lob 20, 5 13 Iob 20, 28 sq. 14 Iob 20, 23 16 Iob 2, 7 sq. ) [*]( 2 iusticiae B 3 affixi B 6 patitur DP\' grauia P (a pr. 8. u.) 8 ei scfa posse B 9 euanescere P (e ult. ex i m2) 10 esse (eras.) graniorem easeB 11 et del. ed. Colan., fort. recte 12 summis P (s pr. et m pr. s. U. m2) labi P (b ex p) assereret se B 13 huiusmodi P (i pr. ex u) 14 indignatio a dno B ningat P iungat cet. interita B 16 ster core (r pr. extra u.) sedens (se 8. u.) P 17 uiuicibus P uiuacibus C indicibus D indicibus P\' (in ex iu), om. B spatio relicto saeuis P (9 alt. 8. u. wi2) C 18 perfusfl B 19 acquirendis BP\' adquirendis DC 20 fortiores P (i 8. u.) sermones (es ex is) aegri (i postea add.) hominis (mi s. u. m2) P 21 iustitias BDP\'U 24 deniqu C de quo cet. deus I ihs DP\' )

235
pronuntiauit, eum condemnabant iniustitiae, arcessebant iniquitatis. [*]( c ) ignorabant ergo quid cuique conueniret. at uir sanctus lob discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam illi qui sani et incolumes uiderentur. et quid dico fortiorem inuentum ceteris? fortior [erat aeger quam cum sanus esset] se ipso iuuentus est; fortior enim erat aeger Iob quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est quia uirtus in infirmitatibus consummatur. ergo et lob cum infirmaretur, tunc ualidior erat. non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore, quia non erat in carne anima eius, [*]( D ) cuius passionibus non adhaerebat, sed in spiritu, cuius uirtute se texerat.