De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Et ridens tacebat. qua ratione tacendum sit docet: clamabo. [*]( E ) et nondum iudicium. ipse\' inquit \'uoluit.me haec perpeti. tamquam muralibus temptationibus clausus non possum fugere, donec placeat deo destruere altitudines temptationum mearum. nunc enim si clamo, nondum iudicium. adhuc in agone sum, [*]( F ) adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi; nondum enim exiuit corona; nemo autem nisi qui legitime certauerit coronatur\'.
debebatur illi certamen tertium. amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret. non mediocre certamen. sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; [*]( 656 A. ) nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo. multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. [*]( 2 Luc. 6, 28 5 Luc. 23, 34 9 Prouerb. 8, 22 11 Iob 19, 7 17 II Tim. 2, 5 21 Gen. 3, 6 Iudd. 16, 6 sqq. 22 Prouerb. 15, 1 ) [*]( 1 infirmib; P infirmis cet. infirmioribus tacite Maurini fortioris P fortes C 2 audierat P (at ex at) bened. maledicentibus uobis benedicite et nolite male dicere B (onl. et orate pro c. uos) 3 uero BC et om. B 4 et in DP\' 5 dicebat] ait DP 6 faciant P (v a. a alt. m2) faciunt cet. 11 faciendum DP 12 nondum P (n pr. in ras.) 13 mirabilibus DP\' effugere B 14 distruere P 15 agone P (o ex u) 17 nemo P (e in ras.) coronabitur B 19 omne patrimonium B 20 temptationes P (p 8. u. tn2) 21 sampson P (n add. m2) samson B sanson cet. 22 animam om. B 23 sicut sermo durior (durior in ras.) B multis P uincerent addebita B 24 sustenuerunt P )
Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis[*](? B ) gaudere enim debemus, si aliena dicantur. primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione,, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exultate, quoniam merces uestra multa est in caelo. tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et [*]( C ) qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. quod si referat, suum facit: si taceat. retorquet et conuiciantem uulnerat. tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani [*]( D ) potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar.