De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

huic ergo opinioni [*]( E ) eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant. etiam impiorum lucerna extinguitur. ad tempus lucet, non habet lumen aeternum. et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento. iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum. [*]( F ) denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expeti uit ut uos uenti let sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum. ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri. ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut [*]( 660 A ) puluis, quem abstulit uentus. denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic. id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.