De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena [*]( 4 Iob 21, 17 6 Ioh. 14, 30; 16, 11 8 Iob 21, 18 10 Luc. 22, 31 sq. 14 Luc. 8, 8 15 Mich. 7, 1 18 Iob 21, 18 19 Iob 21, 18 22 Psalm. I 4 23 Psalm. I 4 25 Iob 21, 23—25 ) [*](1 Tiideret P (e alt. ex i) huic fu s. m.) P 2 respondet B 3 aestimare D aestima P\' ipso om. DPO saeculo P (0 ex u) 4 lucerna impiorum DP\' 5 lume P 6 faueant B 10 domino PC 11 uos ut C 15 heu P (h a. u.) 17 exuruntur B 21 cito ... tamquam puluis om. B fatescit PDP\' 25 discretiones DP 26 sententia DP\' 27 eius autem D )

245
sunt adipis, medulla eorum superfluit. ille autem [*]( B ) conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit. cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari ? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo. ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum. qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam. ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?