De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Huiusmodi itaque in bonis saeculi consummauerunt uitam [*](659 A B ) suam, hanc utique quam uiuebant, non illam cuius mercedem sperabant, et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie caelesti. nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno caelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. magna enim inlecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, obliuionem auctoris infundit. [*]( C ) considera illum diuitem in euangelio supra ostrum et purpuram recumbentem, cuius de mensa micas iustus ille pauper Lazarus colligebat: nonne uidetur tibi diues ille ad deum dicere: discede a me; uias tuas scire nolo. et uere nolunt scire huiusmodi uias domini; si enim uellent, cognoscerent, sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. deinde conuersus ad conpotores suos manducemus inquit [*]( D ) et bibamus. quid prodest, si seruiamus ei? aut quae utilitas, si obseruemus eum? haec itaque dicit saecularium rerum abundantia temulentus, quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur; supinabatur enim, quia in manibus ei ad uoluptatem omnia suppetebant, et conscius impietatis suae, cuius poena sequestrabatur, putabat [*]( 2 I Tim. 5, 11 6 Iob 21, 13 13 Luc. 16, 19-21 16 lob 21, 14 20 Esai. 22, 13 21 Iob 21, 15 ) [*]( 4 non pr. (om. in) D 7 qua B 11 adipisti P delinquendi P (in in ras. ex i, u s. u.) 12 in eras. D, om. P\' infundUt P 13 diuitem om. DP\', diuitem qui B 14 migas P 15 uidentur P (uteras.) tibi uidetur BDP\' 16 discedere P 17 nolunt (n pr. in ras. ex u) scire. (m eras.) P scire nolunt (noluit DP\') BDP 18 laboris sunt B labores DP\' fugiunt BDP\' declinant DP\' 19 recognoscet P 20 cOpotores D (t tato s. to) cflpotatores P\' 23 abundantia P (n alt. s. u.) 24 supinabitur B 26 poena P (a in ras.)) [*](16)

244
quod deus impiorum scelera non uideret.