De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi. consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt. distingue haec et quia spiritalis es diiudica. impii sicut aeterni sunt, [*]( E ) non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. nec fulgur est, sed sicut fulgur. considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis [*]( F ) et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet [*]( 1 Psalm. VII 15 6 Eccl. 6, 3 11 Iob 21, 11-13 19 II Cor. 11, 14 22 Luc. 10, 18 ) [*]( 1 istius] huius B 2 et pr. om. P4 dolorem BDP4 3 abortiuus DP\' est abortus C est om. DP\' sclorum DP\' 4 scto DP\' 5 longe uite B 6 abortiuus DFC 7 non P (n alt. s. u. m2) (est om.) uarietate DP\' 8 qui DP\' quid P quis BC 10 est om. B. 6 P1 11 manent B maneant cet. 16 impii autem DP\' 17 non s. u. P accepere P 19 sg. transficurat P 21 claritatis om. DP\' 22 satanam DPO 22 sq. fulgor P 23 de caelo cadeutem B 24 heredicuin P 25 cogitationi B 26 habe P )