non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo. quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta [*]( B ) est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus. abyssus dixit: non est in me, et mare dixit: non est mecum. non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time. quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea [*]( C ) quae positus in terris audire non poterat. si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire [*]( 1 Gen. 4, 11 sq. 5 Iob 17, 1 sq. et 11 10 Iob 5. 9 Rom. 11, 33 11 lob 28. 8 12 Iob 11. 7 13 Iob 28, 12-14 18 Rom. 11, 20 20 II Cor. 12, 2-4 ) [*]( 6 et pr. om. B 7 in horrore ed. Rom. (iv βρόμψ LXX, cf. Aristot. de mundo 4, 396* 12 Diod. Sic. V 7 Flor. II 6 (122,14)) in honore PBDP\' inhonori C dirupti P disrupti cet. 8 mei cordis B usquam DP\' dni C 10 atque] et P\' 13 quis B qui C quae PDP\', fort. quae- <que> abdite P (d ex t) abdite DP\' abdita et C eius B inde P 17 licet tibi o homo scire P1 18 tibi om. B 19 quaeris D (R. t cupis) 20 aliqua om. B 23 terra B 25 non inquirit B tibi post licet transponunt BDP1 in terris in mg. B )
230
consilia, et uis scire diuina? non licet tibi curiosius inuestigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra caelum agatur? cur tu disputas unde nata sit sapientia? nescit homo uiam eius, nec in hominibus inuenta est perfecta sapientia. non in Moyse, non in Aaron, non in Iesu Naue
[*]( D ) luit, non in ipso Dauid qui ait: incerta at occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia ipse dixit in posterioribus: uelut iumentum factus sum apud te. supra te est scire, o homo; altitudinem sapientiae, satis est tibi ut credas. si enim non credideritis, inquit nec intellegetis. abyssum scire non potes, abyssum non potes conprehendere, quomodo altitudinem sapientiae conprehendes ? abyssus dixit: non est in me, et tu potes dicere quia in te est sapientia?
Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus [*]( E ) dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo [*]( F ) quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, [*]( 6 Psalm. LS 8 Psalm. LXXII 22 10 Esai. 7, 9 16 Psalm. XV 10 17 Rom. 10, 7 21 Matth. 14, 26 25 Matth. 14, 29 ) [*]( 5 aron B 7 tuae om. P (τη̃ς σοϕίας σου LXX) 9 scire est supra \\om. te) C scire est B 10 inquit om. B nec] non B intelligitis B 11 abyssum pr. (y ex i) P 13 tu s. u. P 16 inferno P (0 ex ii) 17 qui DP\' 19 abysus P respondet P (e alt. ex i) 20 est om. D 21 mecum non est DP quia om. B 23 quaerere in hoc mundo B 25 huius mundi B 26 aquasj undas B porriget P (e ex i) B porrigit C et porriget DP\' dexteram P (x 8. u.) sapientia dexteram B )
231
sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit. turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum. Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est. Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit. ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum
[*]( 637 A ) apostolis suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est. Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: nobis aurum cordi atque argentum est. sapientia autem supra aurum, non in auro est. ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Iesu Christi Nazaraei
[*]( B ) surge et ambula. quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam. ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora. latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat. nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum.
Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui [*]( C ) uoluerit filius reuelare. ipse ergo reuelauit Iohanni, cum [*]( 1 Matth. 14, 31 3 Exod. 14, 15 4 Mattb. 14, 30 9 Matth. 28,20 12 Sap. 7, 9 14 Act. 3, 6 17 Iob 28, 18 18 Iob 28, 21 21 Apoc. 14, 6 23 Matth. 11, 27 ) [*]( 1 et petro porrexit B ett P (t alt. eraa.) nemo P (e ex o) 2 et bis om. B 3 turbabit P 4 ante et B 5 super om. B 7 se cum mari C 8 discipulis suis DP\' ex parte eum BDP\' 9 ego om. B consumationem P 10 mundij saeculi DP\' 12 aurum atque argentum cordi B 13 auro P (u 8. u.) 15 nazarei P nazereni A nazareni cet. 16 ambola P (v 8. o) 17 piae operationis BDP\' attrahe P (h del.) adtrahe DP\' 18 sapientia P ueri simile ante latuit intercidisse et infra, quod inseruit ed. Rom., uel et paulo post 20 sciebant P (n s. u.) erant B aues cęli ex angeli R 23 nasse P nouit om. B )
232
quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat,
[*]( 638 A ) sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum. nescit sapientiam interitus, nescit malitia. interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient. possunt dicere: audiuimus gloriam eius. solus est deus, qui nouit eam. quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius. quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris,
[*]( B ) ipse enarrauit. agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem. aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit:s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum
[*]( C ) sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est.
[*]( 2 Ioh. 1,1 5 I Cor. 15, 55 6 Prouerb. 1, 28 7 Iob 28, 22 8 Rom. 16, 27 Iob 28, 23 11 Ioh. 1, 18 13 Ioh. 10, 15 15 Iob 28, 24 sq. 16 Iob 28, 27 19 Iob 28, 28 ) [*]( 1 ille dixit B 4 eam tacite Maurini eum libri quae P qui cet. 5 est alt. om. BD 6 aculeus] stimulus B et (in mg. aculeus) D eam] enim DP\' 9 ipse enim B 12 narrauit B 13 agnosco P (s s. u.) 14 potestatis P (i ex e) 16 ṇạṛṛạụι̣ṭ(8. uidit) B nouit P 17 pater BC patremm P patre D et (pater corr.) P sapientia P 18 nil B (i 8. fl.) 19 uos] te DP\' 20 sapientia P (a alt. 8. u.) est alt. om. DP EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPEL- LATIONE SCI IOB. INCIPIT TRACTATUS SCI AMBROSI DE INTER- PELLATIONE DAUID P EXPLICIT DE IOB ET DE HOMINIS IN- FIRMITATE. INCIPIT EIUSDEM DE DAUID INTERPELLATIONE B EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPELLATIONE. IN- CIPIT TRACTATUS EIUSDEM DE INTERPELLATIONE DD C EX- PLICIT TRACTATUS DE INTERPELLATIONE SCI IOB ET HOMINIS INFIRMITATE. INCIPIT (ITEM P\') TRACTATUS DE INTERPELLA- TIONE EIUSDEM DP1 ) 233