De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 [*]( A ) turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.

non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo. quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta [*]( B ) est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus. abyssus dixit: non est in me, et mare dixit: non est mecum. non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time. quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea [*]( C ) quae positus in terris audire non poterat. si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire [*]( 1 Gen. 4, 11 sq. 5 Iob 17, 1 sq. et 11 10 Iob 5. 9 Rom. 11, 33 11 lob 28. 8 12 Iob 11. 7 13 Iob 28, 12-14 18 Rom. 11, 20 20 II Cor. 12, 2-4 ) [*]( 6 et pr. om. B 7 in horrore ed. Rom. (iv βρόμψ LXX, cf. Aristot. de mundo 4, 396* 12 Diod. Sic. V 7 Flor. II 6 (122,14)) in honore PBDP\' inhonori C dirupti P disrupti cet. 8 mei cordis B usquam DP\' dni C 10 atque] et P\' 13 quis B qui C quae PDP\', fort. quae- <que> abdite P (d ex t) abdite DP\' abdita et C eius B inde P 17 licet tibi o homo scire P1 18 tibi om. B 19 quaeris D (R. t cupis) 20 aliqua om. B 23 terra B 25 non inquirit B tibi post licet transponunt BDP1 in terris in mg. B )

230
consilia, et uis scire diuina? non licet tibi curiosius inuestigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra caelum agatur? cur tu disputas unde nata sit sapientia? nescit homo uiam eius, nec in hominibus inuenta est perfecta sapientia. non in Moyse, non in Aaron, non in Iesu Naue [*]( D ) luit, non in ipso Dauid qui ait: incerta at occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia ipse dixit in posterioribus: uelut iumentum factus sum apud te. supra te est scire, o homo; altitudinem sapientiae, satis est tibi ut credas. si enim non credideritis, inquit nec intellegetis. abyssum scire non potes, abyssum non potes conprehendere, quomodo altitudinem sapientiae conprehendes ? abyssus dixit: non est in me, et tu potes dicere quia in te est sapientia?

Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus [*]( E ) dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo [*]( F ) quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, [*]( 6 Psalm. LS 8 Psalm. LXXII 22 10 Esai. 7, 9 16 Psalm. XV 10 17 Rom. 10, 7 21 Matth. 14, 26 25 Matth. 14, 29 ) [*]( 5 aron B 7 tuae om. P (τη̃ς σοϕίας σου LXX) 9 scire est supra \\om. te) C scire est B 10 inquit om. B nec] non B intelligitis B 11 abyssum pr. (y ex i) P 13 tu s. u. P 16 inferno P (0 ex ii) 17 qui DP\' 19 abysus P respondet P (e alt. ex i) 20 est om. D 21 mecum non est DP quia om. B 23 quaerere in hoc mundo B 25 huius mundi B 26 aquasj undas B porriget P (e ex i) B porrigit C et porriget DP\' dexteram P (x 8. u.) sapientia dexteram B )

231
sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit. turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum. Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est. Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit. ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum [*]( 637 A ) apostolis suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est. Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: nobis aurum cordi atque argentum est. sapientia autem supra aurum, non in auro est. ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. in nomine Iesu Christi Nazaraei [*]( B ) surge et ambula. quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam. ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora. latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat. nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum.

Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui [*]( C ) uoluerit filius reuelare. ipse ergo reuelauit Iohanni, cum [*]( 1 Matth. 14, 31 3 Exod. 14, 15 4 Mattb. 14, 30 9 Matth. 28,20 12 Sap. 7, 9 14 Act. 3, 6 17 Iob 28, 18 18 Iob 28, 21 21 Apoc. 14, 6 23 Matth. 11, 27 ) [*]( 1 et petro porrexit B ett P (t alt. eraa.) nemo P (e ex o) 2 et bis om. B 3 turbabit P 4 ante et B 5 super om. B 7 se cum mari C 8 discipulis suis DP\' ex parte eum BDP\' 9 ego om. B consumationem P 10 mundij saeculi DP\' 12 aurum atque argentum cordi B 13 auro P (u 8. u.) 15 nazarei P nazereni A nazareni cet. 16 ambola P (v 8. o) 17 piae operationis BDP\' attrahe P (h del.) adtrahe DP\' 18 sapientia P ueri simile ante latuit intercidisse et infra, quod inseruit ed. Rom., uel et paulo post 20 sciebant P (n s. u.) erant B aues cęli ex angeli R 23 nasse P nouit om. B )

232
quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat, [*]( 638 A ) sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum. nescit sapientiam interitus, nescit malitia. interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient. possunt dicere: audiuimus gloriam eius. solus est deus, qui nouit eam. quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius. quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris, [*]( B ) ipse enarrauit. agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem. aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit:s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum [*]( C ) sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est. [*]( 2 Ioh. 1,1 5 I Cor. 15, 55 6 Prouerb. 1, 28 7 Iob 28, 22 8 Rom. 16, 27 Iob 28, 23 11 Ioh. 1, 18 13 Ioh. 10, 15 15 Iob 28, 24 sq. 16 Iob 28, 27 19 Iob 28, 28 ) [*]( 1 ille dixit B 4 eam tacite Maurini eum libri quae P qui cet. 5 est alt. om. BD 6 aculeus] stimulus B et (in mg. aculeus) D eam] enim DP\' 9 ipse enim B 12 narrauit B 13 agnosco P (s s. u.) 14 potestatis P (i ex e) 16 ṇạṛṛạụι̣ṭ(8. uidit) B nouit P 17 pater BC patremm P patre D et (pater corr.) P sapientia P 18 nil B (i 8. fl.) 19 uos] te DP\' 20 sapientia P (a alt. 8. u.) est alt. om. DP EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPEL- LATIONE SCI IOB. INCIPIT TRACTATUS SCI AMBROSI DE INTER- PELLATIONE DAUID P EXPLICIT DE IOB ET DE HOMINIS IN- FIRMITATE. INCIPIT EIUSDEM DE DAUID INTERPELLATIONE B EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPELLATIONE. IN- CIPIT TRACTATUS EIUSDEM DE INTERPELLATIONE DD C EX- PLICIT TRACTATUS DE INTERPELLATIONE SCI IOB ET HOMINIS INFIRMITATE. INCIPIT (ITEM P\') TRACTATUS DE INTERPELLA- TIONE EIUSDEM DP1 )
233

II. (III.). DE INTERPELLATIONE SANCTI IOB.

Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, [*]( 658 A ) quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui [*]( B ) habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse [*]( C ) postea et perfectae rationis uiam innestig-auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.

increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et [*]( D ) Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret. [*]( 11 Psalm. L 8 15 Iob c. 4-87 20 Iob 2, 11 ) [*]( 4 inbe*cilla P condicio (sit> a, fort. fragilis <sit> 5 liotie P (d 8. t m2) ea postea add. 0, om. DP\' 6 quod B qua C quo cet.; sumenda <inde> est quo Henricus Schenkl 7 iniustos P (o ex u) afluere P 8 secundis P (i ex u) affligi DP\' 9 potuerent P (v 8. e alt. m3) 12 tuae om. PC (τη̃ς σοϕίας coo LXX) 14 sanctus om. B ad consolandam qui se uenerant B 15 uenerant P (n 8. u.) in sermone om. B 17 quo DP\' magisterium P (i alt. s. u.) adferant P (v s. a alt. m3) 18 placere P (1 8. u.) 19 increpauerant J9P\' 20 elifas P elifaz B eliphat DT elipha C baldac D baldach P\' asaucheorum PC sauceorum B suitheorum DP\' 21 sofar P R mineorum PBC naamathenorum DP\' 23 temptandum P (p 8. 11.) ChriatiJ dei B 24 ad maioris cor. gloriae DP\' )

234
non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum [*]( E ) menta retorquebant dicentes quia omnis uita impii in sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem . impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret [*]( F ) innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.

Audiebat haec sanctus Iob et quasi athleta fortis, in stercore [*]( 654 AB ) sedens, in tantis uibicibus et saeui doloribus uulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus mysteria loquebatur nec anquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris uacabat sermonibus. fortiores itaque sermones aegri hominis quam illorum qui non aegrotabant. illi enim loquebantur iniustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant diuina iudicia, poenas reorum, praemia sanctorum, sed reum a iusto discernere nesciebant. denique quem dominus deus iustum [*]( 4 Iob 15, 20 5 Iob 20, 15 7 lob 20, 7-9 9 lob 20, 5 13 Iob 20, 28 sq. 14 Iob 20, 23 16 Iob 2, 7 sq. ) [*]( 2 iusticiae B 3 affixi B 6 patitur DP\' grauia P (a pr. 8. u.) 8 ei scfa posse B 9 euanescere P (e ult. ex i m2) 10 esse (eras.) graniorem easeB 11 et del. ed. Colan., fort. recte 12 summis P (s pr. et m pr. s. U. m2) labi P (b ex p) assereret se B 13 huiusmodi P (i pr. ex u) 14 indignatio a dno B ningat P iungat cet. interita B 16 ster core (r pr. extra u.) sedens (se 8. u.) P 17 uiuicibus P uiuacibus C indicibus D indicibus P\' (in ex iu), om. B spatio relicto saeuis P (9 alt. 8. u. wi2) C 18 perfusfl B 19 acquirendis BP\' adquirendis DC 20 fortiores P (i 8. u.) sermones (es ex is) aegri (i postea add.) hominis (mi s. u. m2) P 21 iustitias BDP\'U 24 deniqu C de quo cet. deus I ihs DP\' )

235
pronuntiauit, eum condemnabant iniustitiae, arcessebant iniquitatis. [*]( c ) ignorabant ergo quid cuique conueniret. at uir sanctus lob discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam illi qui sani et incolumes uiderentur. et quid dico fortiorem inuentum ceteris? fortior [erat aeger quam cum sanus esset] se ipso iuuentus est; fortior enim erat aeger Iob quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est quia uirtus in infirmitatibus consummatur. ergo et lob cum infirmaretur, tunc ualidior erat. non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore, quia non erat in carne anima eius, [*]( D ) cuius passionibus non adhaerebat, sed in spiritu, cuius uirtute se texerat.

ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed uoces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet. et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret, quia urguebant iustum iniuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores accusare falsis innocentem. \'esto\' inquit \'ego errauerim et aput [*]( E ) me deuius ille inhabitet, qui mentibus hominum offundit errores, ut loquar sermones quos non oportet, sicut uos dicitis, et errent uerba mea nec oportune meus sermo promatur: cur uos in me insilitis et conuiciamini non considerantes quia a domino mihi uenit ista temptatio, qui me uallo quodam perturbationum arbitratus est saepiendum. exerceor aduersis, [*]( 8 II Cor. 12, 9 9 II Cor. 12. 10 17 lob 19, 4-R ) [*]( 1 eum om. B arcersebant P acceraebant C accersibant DP\' iniquitates DP\' 2 unicuique DP\' uir DP\' uer P uero BC\', fort. recte 3 enim (eraa.1 cuique (om. eum) B unicuique (om. eum) DP\' 4 ergo om. B fortiores ergo numquam illo ( illo numquam D) DP\' 4 uidrrentur P ml B uidebantur P m2 cet. 5 dicam DP\' fortiorc P fortior erat aeger quam cum sanus esset se ipso inuentus est. fortior enim erat aeger iob (aeger iob erat B) quam sanus fuerat secundum PBC fortior erat aeger iob (iob om. P\') quam cum sanus esset secundum DP\', qui om. fortior se ipso inuentus est; erat aeger quam cum sanus esset del. ed. Bom. 8 infirmitate B et om. B lOdolebat-B eius anima DP\' 18 deuius] deus DP\' offundit P (n s. u.) effundit BC offendit DP\' 20 errent a errant libri ne B sermo meus BDP* 21 non om. DP\' )

236
circumuallatus undique laboribus et periculis: et insultatis adhuc uolentes opprimere quem deberetis iuuare. ecce rideo [*]( F ) in opprobriis et non loquar nec respondebo conuiciis uestris. non enim uos estis qui iudicatis, sed qui iudicat me dominus est, et ipsius tamen iudicii nondum tempus aduenit. quid opus est clamare ante iudicium ? bonum est tacere dum [*]( 655 A ) expectatur qui iudicat, bonum est conuicium conuicio non referre, ne et nos inter detrahentes adnumeremur.\'

Imitemur ergo hunc uirum, qui silentio suo redarguebat conuiciantes. ostendebat enim uirtutem animi sui, quem contumeliae non monerent, et conscientiae innocentiam manifestabat, qui obiecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. at uero nos quasi aliquid nobis obiciatur, dum purgare uolumus. acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur. [*]( B ) cum dicat scriptura ut auertas dedecoris sermonem et auferas uestimentum tuum; praeterit enim iniuriosus. taceamus ergo, ut praetereat, ne uestimentum nostrum prouocatus exurat; scriptum est enim: noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae eius. propterea ergo sanctus tacet, etsi seruus proteruit; etsi pauper conuiciatur, tacet iustus; etsi peccator opprobria iacit, iustus ridet: etsi infirmus maledicit, iustus benedicit. tacebat Dauid, cum Gera filius Semei malediceret, Iob ridebat.