De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

simul etiam illud prophetare intellegitur dicendo: statues mihi tempus, in quo memoriam mei facias, quod in passione domini resuscitandus foret, sicut in fine libri istius demonstratur, nec tamen deplorare desinit et quo magis intellegit sibi resurrectionem esse propositam, uitam hanc fugere desiderat, uidens se in manus traditum aduersariorum, [*]( E ) proiectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conuersi sint, qui cum debuerint consolari, ruinam supra ruinam inferant. memor tamen conscientiae suae purae et mundae orationis ait: terra non cooperias in sanguine carnis meae, ut oratio eius sicut incensum dirigatur ad dominum, non in terra deuersetur. sancti enim oratio nubes penetrat. peccatoris orationem, sicut a deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. [*]( F ) [*]( 8 Luc. 23, 30 15 Iob 42, 18 22 Iob 16, 18 23 Psalm. CXXXX 2 24 Sir. 32 (35), 21 ) [*]( 6 praeteriui B (u ex corr.) 8 euangelio P (i s. M.) 9 montibus dicere B cacUte P (e eras.?) 12 iracundiae ex iracontiae P 13 illud om. B 16 quo P (0 ex corr.) 17 esse om. B propositam P (pr in ras.) 19 se om. B potestate B in s. u. P, om. C 20 sant DP\' 21 super DP\' 22 non] ne B in (s. u.) sanguinem ṃęụṃ B 23 carnS mei B carnes meas DP\' dirigatur PC dirigetur P et (a 8. e) D dirigeretur B 24 diuersetur P (i ex e) DPC 25 deo ad cain B dicitur (om. est) P\' 26 parricidam P (am eras.) parricidA. B )

229
maledictus inquit a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram.